BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hesiodus - Opera et dies » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 198

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


nes fiunt et corruptiones cuius principia quaeruntur, unica tan-
tum prima est oppositio et una satis agere et constituere videtur
omnia.

Cap. 3. Contrarii nobilioris loco formam esse Aristoteli positam
privationem vero ignobilioris.


Ea porro contraria principia poni oportere existimans
Aristoteles, quae a nullis continerentur, at ipsa reliqua conti-
neant, formae attulit et privationis oppositionem, quae nimirum
contrariorum omnium oppositionem continere Aristoteli vide-
tur. Contrarium enim alterum praestantius videlicet nobiliu-
sque forma atque habitus Aristoteli videtur, privatio alterum
deterius scilicet quod est atque ignobilius, quod nimirum velu-
ti illius defectus apparet; passim itaque et frigidum et nigrum et
amarum et grave atque immobilitatem et deterius omnino con-
trarium privationem ponit. Et quae igitur horum cuiusvis in
alterum in praestantius scilicet fit immutatio, vera Aristoteli et
simplex videtur generatio, at non quae e praestantiore in dete-
rius fit immutatio, ut ubi ex igne Terra fit. Cuius enim, inquit,
differentiae hoc aliquid, habitum videlicet formamque, signifi-
cant id magis substantia est, cuius contra differentiae privatio-
nem magis id magis non ens est, his autem differentiis ignis et
Terra differunt
. Et alibi: Prima, inquit, contrarietas habitus est
et privatio
, quod non ita multo post explicans: Si generationes,
inquit,
ex contrariis in natura fiunt, e forma autem et formae
habitu aut ex aliqua formae privatione fiunt, patet omnem qui-
dem contrarietatem privationem quandam esse, privationem
autem non omnem fortasse contrarietatem esse. Patet etiam per
inductionem; omnis enim contrarietas contrariorum privatio-
nem habet
. Tum quasi sermonem absolvens: Quare, inquit, per
privationem semper contrarium alterum dici patet
. Quae expo-
nens Aphrodisaeus: Licet, inquit, in libro de Generatione satis
sit demonstratum generationem omnem vel ex forma et habitu
vel ex privatione fieri, tamen hic quoque repetendum est; nam
cum ex musico aut albo immusicum fit aut nigrum ex forma et
habitu efficitur generatio, ut enim in libro quem modo citavi


pagina successiva »
 
p. 198