BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iamblichus - De mysteriis » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 200

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


docetur, formarum praestantiores habitus sunt et magis formae,
deteriores vero privationes, cum igitur ex immusico aut nigro
musicum efficitur aut album ea generatio ex privatione fit.
Quod si nigrum et album contraria sunt et nigrum est albi pri-
vatio et immusicum musici dubitari non debet, quin omnis con-
trarietas privatio sit et habitus, at non omnis privatio contrarie-
tas est, quoniam privatio multifariam dicitur. Inductione etiam
palam esse ait omnem contrarietatem privationem esse; nam
frigiditas caloris habet privationem, albedinis nigredo. Ex hoc
autem privationem non aliud esse colligimus, quam alterum
contrariorum, hoc est unam partem contrarietatis; nigrum enim
una pars contrarietatis est quae integra ex albo constat et nigro.
Contrarietas igitur omnis privationem, inquit, habet, et privatio
est alterum contrarium
. Et alibi utrum omnium eadem sint
principia inquirens Aristoteles: Sunt, inquit, et non sunt, veluti
corporum forsan sensibilium calidum quidem est ut forma, fri-
gidum vero alio modo privatio est, et materies id quod haec est
potentia primum per se
. Tum paucis interiectis: Similitudine,
inquit,
rationis omnium principia eadem dicere possumus, pe-
rinde atque si quispiam dixerit tria esse principia, formam pri-
vationem atque materiam; verum unumquodque istorum circa
unumquodque genus diversum est, ut in colore album nigrum
superficies; lumen tenebrae aer ex his autem dies emergit et
nox
. Ad universalissima igitur spectanti Aristoteli, inquit
Aphrodisaeus,
formam dico privationem et materiam, eadem
omnium initia sunt; omnia enim formae privationi et materiae
subiiciuntur, quod quadam inductione ostendit; nam sensibi-
lium, inquit, corporum forsan id est exempli gratia, calidum ut
forma est, frigidum ut privatio, materia porro quod calidum aut
frigidum effici potest; calidum igitur est forma, frigidum priva-
tio, materia vero quod utrumque est potentia
. E quibus apertis-
sime patere videtur nobilioris contrarii loco formam Aristoteli
positam ignobilioris privationem, ut illius defectum, idque
propterea ab eo factum, quod (ut dictum est) priora quae sunt


pagina successiva »
 
p. 200