BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 202

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


contraria et quae continent magis et magis secundum rationem
nota existunt principia ponenda existimat, qualia par et impar,
magnum et parvum, et excessus omnino vide<n>tur defectusque,
non quae continentur et posteriora sunt, et secundum sensum
notiora, qualia calidum frigidumque, et humidum siccumque,
et densum videntur rarumque. Haec ergo ponentes hoc ipso
damnat, et illa afferentes hoc ipso admittit probatque, haud
forte recte. Esto enim haud perperam principia quae alia conti-
nent minimeque ab aliis ipsa continentur ponenda esse Ari-
stoteli visa sint, at non eo usque producenda est res, ut ne ea po-
namus quae ab aliis contineri videri possunt, ea sensibilium
rerum agentia principia ponamus, quae neque sensu ullo com-
prehendi queant, neque agere constituereve quid, quin ne exi-
stere quidem ipsa, at a nobis imaginata effictaque continere illa
videntur. Quoniam, inquit Aristoteles, corporum sensibilium
principia quaerimus, sensibiles afferendae sunt qualitates, ne-
que eae omnes, sed tangibiles tantum, quod nimirum corpora
quorum principia inquiruntur tangibilia sunt
; talia omnino
principia esse statuens, qualia corpora sunt, quae ab eis consti-
tuuntur, minimeque iis ampliora et viribus donata facultatibu-
sque, quae corporibus ab eis constitutis non insunt. Et recte id
quidem; non enim aliorum entium vel si nobiliora ea sint
amplioraque, sed eorum omnino principia quorum constitutio-
nem et constituentes omnino naturas quaerimus, afferenda
sunt. Rerum itaque natura constantium, id est sensibilium,
agentia principia inquirentibus, si quidem plura ea visa sint; et
quarum alia aliis ampliora sint et contineant, angustiora vero
alia et quae contineantur, prima omnino et quae magis conti-
nent, at sensibilia omnino agentiaque afferenda sunt, a quibus
nimirum res quarum principia inquirimus constituantur. Nec
vero verendum est quicquam ne iis positis ullum nos excipiat
incommodum, vel ne omnium quae eis eveniunt causas pul-
cherrime reddere liceat. At sive iure, sive iniuria, Aristoteles
certe principia reiicit quae sensui exposita sunt, eademque
admittit quae non sensu at sola comprehenduntur ratione.
Omnes, inquit, elementa et quae ab ipsis principia nuncupan-
tur quamquam sine ratione ponunt, contraria tamen, quasi ab
ipsa veritate coacti, faciunt, sed differunt inter se quod alii prio-


pagina successiva »
 
p. 202