BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Simplicius - In Physicam » Plato - Timaeus » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 204

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]

ra, alii posteriora, et nonnulli ratione, alii sensu notiora acci-
piunt; quidam enim calidum et frigidum, alii humidum et sic-
cum, alii par et impar, nonnulli concordiam atque discordiam
generationis causas ponunt, quae quidem inter se eo modo qui
dictus est differunt; ut eadem quodammodo et diversa dicant,
diversa quidem quemadmodum et plurimis videtur, eadem vero
proportione cum ex eadem serie accipiant
, quod explicans:
Contrariorum namque, inquit, alia continent, alia continentur,
sic igitur eodem et diverso modo meliusque et deterius enun-
ciant. Et alii quidem ratione, ut dictum est, alii sensu notiora,
universum enim ratione est notum, singula autem sensu; nam
rei universae ratio est, eius vero quae in parte est sensus, ceu
magnum et parvum ratione, rarum et densum sensu
. Uni-
versalissima igitur arbitratus Aristoteles oportere esse contraria,
quae principia ponuntur, et a nullis contenta, at ipsa caetera
continentia, formam ipse attulit et privationem, quae contraria
omnia continere Aristoteli videntur; nobiliora illa quidem prae-
stantioraque, ignobiliora haec et deteriora. Nequaquam igitur
ut non ens posita Aristoteli privatio videtur, sed ut natura quae-
dam et ipsa deteriora contraria continens et omnino ut deterius
contrarium.

Cap. 4. Nec obstare quicquam quod privatione ut non ente ad
rerum generationem uti interdum Aristoteles videtur.


Nec vero id obstet quicquam, quod paulo post privatione
ut non ente ad rerum generationem uti videtur Aristoteles; id
enim non rerum omnium inquirens principia facit, sed singula-
rum modo et quae singulas constituunt et singulis inexistunt,
quae quidem materia et sola effectae constitutaeque rei forma
videri possunt. At ea prius inquisita esse a quibus omnia con-
stituuntur immutanturque, et praeter materiam, duo haec visa


pagina successiva »
 
p. 204