BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 208

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


atque interitus causam afferre possit, qui duplex non afferat
contrarium et quorum utrumque in alterum agere et exitio dare
queat alterum. Contraria, inquit ipse, principia sint oportet,
quoniam omnia ex iis oriri necesse est constituique. Tum etiam
quod non quodlibet agit in quodlibet, nec a quolibet patitur
quodlibet, sed in contrarium modo agit contrarium, et a con-
trario modo patitur contrarium
; quoniam igitur mutuo in se
ipsa agere videntur entia et mutuo a se ipsis pati, a contrariis et
mutuo in se ipsas agentibus naturis constituta sint oportet. Et
tria, inquit, satis sunt, unum namque ad patiendum
et ad agen-
dum igitur duo. Tum unicam ad rerum constitutionem satis esse
affirmat oppositionem, et eo potissimum argumento, quod in
omnia invertantur omnia; quod nisi duplex adsit forma et alteri
contraria altera et aeque agens utraque pacto nullo fieri potest,
ut nulli dubium esse possit rerum omnium inquirenti Aristoteli
principia deterioris contrarii loco privationem esse positam.

Cap. 5. Substantiam in qua generationes fiunt et corruptiones a
duobus tantum detineri primis contrariis Aristoteli omnino pla-
cere.


At ut horum etiam quid reiiciant, illud certe nemo non
admittat probetque et Aristoteli placitum non fateatur, a duo-
bus scilicet primis contrariis substantiam in qua generationes
fiunt et corrumptiones detineri, et principia tria haec ad rerum
constitutionem satis esse, et quaecunque fiunt a duobus fieri
constituique primis contrariis, ipso apertissime haec omnia
enunciante Aristotele et longe firmissimis (ut visum est) innixo
rationibus. Iis, inquit, qui partim haec, partim eiusmodi consi-
derant, tria esse elementa considerare cum ratione coniunctum,
ut ante diximus, videtur, sed tribus plura minime; nam ad pa-
tiendum satis est unum, et duo igitur ad agendum satis, vel Peri-
pateticorum omnium testimonio.
Tum si quatuor positis, duae
erant contrarietates, utriusque separatim contrarietatis naturam
quandam mediam esse oportebit, supervacanea profecto altera
contrarietas erit
. Recte sane; neque enim, ut declaratum est,
natura una pluribus subiiciatur oppositionibus, at naturam


pagina successiva »
 
p. 208