BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Gorgias » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 210

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


unam et unam ad omnium constitutionem satis esse oppositio-
nem mutua omnium in omnia satis manifestat inversio; fieri
enim non potest, ut vel quae in diversis subiectis, vel ab oppo-
sitionibus constituta sunt diversis mutuo in se agere et mutuo in
se inverti queant, quod scilicet (ut saepe dictum est) non quod-
libet in quodlibet, sed contrarium modo agit in contrarium, nec
plura uni contraria. Quin, nec plures, inquit, contrarietates pri-
mae esse possunt, quando quidem substantia unum quoddam
genus est eius quod est, principia igitur eo solum quod prius est
et posterius, non genere inter se different; etenim uno in gene-
re una semper est contrarietas, et contrarietates omnes in unam
semper reduci videntur
. Id nimirum innuens, nequaquam vide-
licet multis etiam in substantia contrarietatibus conspectis plura
ponenda esse principia, vel a pluribus detineri illam contrarie-
tatibus; neque enim primae existunt, omnes genereve inter se
differentes, sed ab una contineri omnes omnesque ad unam
reduci videntur. Natura igitur una et contraria duo illorumque
media satis ad omnium constitutionem Aristoteli sunt. Quic-
quid, inquit, generatur e contrariis profecto generatur et quic-
quid interit in contraria interit, atque in ea quae inter haec loca-
ta sunt, ut colores ex albo et nigro; quaecunque igitur natura
fiunt aut contraria sunt, aut e contrariis
, vel a primis nimirum
purisque constituta contrariis, vel ab iisdem sibi ipsis Aristoteli
immistis. Substantia igitur in qua generationes fiunt et corrup-
tiones natura una et unum genus Aristoteli videtur, et ab unica
tantum detineri prima oppositione, et tria omnino rerum gene-
ratarum principia esse, materia scilicet una et contraria agentia
duo, vel ipsa non inquirenti, quae mutuo in sese agentia mutuo-
que e materia sese deturbantia, ipsam per vices occupent infor-
mentque, longeque diversissimas constituant res, quod non
semper purum alterum Aristoteli materiam occupat, sed alteri
commistum et longe diversissimo modo. Recte quidem princi-
piorum naturam indagasse et numerum videtur Aristoteles, et
qui si sibi rebusque ipsis consentiens reliqua posuerit, summe
probandus videri possit; sin minus non admittendus. Age ita-


pagina successiva »
 
p. 210