BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Fragmenta » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 212

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


que contraria a quibus prima constituuntur corpora indagan-
tem et mutuo haec invertentem audiamus.

Cap. 6. Caliditas et frigiditas et humiditas et siccitas prima cor-
pora Aristoteli constituunt, Ignem videlicet et Aquam Aerem et
Terram.


Quoniam, inquit Aristoteles, sensibilis corporis principia
inquirimus, sensibiles indagandae sunt contrarietates, nec illae
omnes, sed quae maxime existunt communes et omnibus insint
sensibilibus corporibus, tactiles igitur
; etenim quae non omni-
bus insunt omnium principia formaeque videri non possunt; at
neque tactiles omnes, sed primae tantum, quae scilicet a nullis
ortae ipsae reliquas constituere videntur omnes; hoc enim si
quid aliud principiis convenit et quae agere insuper et pati
etiam possint. Nisi enim et hoc adsit, nequaquam corporum
quae in sese mutuo agere et a se ipsis mutuo pati et mutuo in se
ipsa transmutari videntur principia videri possint. Huiusmodi,
inquit,
caliditas videtur et frigiditas, tum humiditas et siccitas;
nam agere caliditas frigiditasque, pati humiditas videtur siccita-
sque, ut vel ex ipsorum videre est rationibus; caliditas namque
alienorum disgregativa similium congregativa dicitur, frigiditas
vero omnium congregativa, at congregare et disgregare agere
est. Humiditas autem proprio quidem termino indeterminata
bene ab alio determinabilis dicitur, siccitas contra ab alio qui-
dem indeterminabilis proprio bene terminata. Terminabile por-
ro et indeterminabile passivum esse, vel ab ipso edocemur no-
mine. Quin, et id etiam caliditati inest frigiditatique, et humidi-
tati itidem et siccitati quod a nullis ipsae manant, neque a se
ipsis mutuo; neque enim vel a caliditate manat frigiditas, vel ab
humiditate siccitas, aut e contra. At neque quod humidum est,
inquit, vel frigidum appareat vel calidum, neque itidem quod
existit siccum. Quin, et qualitates reliquae ab his manare viden-
tur, tenuitas namque et viscositas mollitiesque humiditatis sunt,
et sub humiditatem aguntur. Sub siccitatem contra crassities
ariditasque et durities et siccitatis videntur propriae
. Corpori-
bus itaque omnibus inexistentes caliditas frigiditatque, et humi-
ditas siccitasque, et in se ipsas mutuo agentes et mutuo a se ipsis


pagina successiva »
 
p. 212