BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iamblichus - De mysteriis » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 216

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


Nam si Terra cum aere decertet, et illius siccitas humiditatem ex
hoc, huius vero caliditas frigiditatem ex illa extrudat, ignem ex
utroque fieri, a Terrae siccitate et ab aeris constitutum calidita-
te, at si Terrae frigiditas exuperet et aeris humiditas non in
ignem amplius Terram aeremque inverti, sed in aquam, cuius
principia remanserunt. Mutuo igitur in sese inverti prima cor-
pora omnia, et e duobus tertium constitui ubi alterius qualitas
utraque, aut altera, alterius utramque, vel alteram, penitus exu-
perat et interimit penitus. Haec Aristoteles suique de sim-
plicium corporum generatione mutuave inversione; quae si pri-
mis ipsius positionibus et iis amplius quae sensu percipiuntur
conveniant consentiantque, recte videri debent dicta. Sin minus
non recte; neque enim quae sibi ipsis et multo etiam minus quae
sensui repugnant dissidentque, vera videri possunt. Singula igi-
tur quae prima Aristoteli simpliciaque corpora videntur, inspi-
cienda sunt, et num qualia ipse ea ponit et qualia esse prima
oportet simpliciaque, et num eo quo ipsi placet modo in sese
mutuo invertantur considerandum.

Cap. 8. Aristoteles sibi ipsi contrarius ad primorum corporum
constitutionem duplici utitur oppositione.


At summe illud primum mirari licet, quod ad primorum
corporum constitutionem duplici utitur Aristoteles oppositio-
ne, tum quod altera utitur quae et nihil agere et manare ab alte-
ra ipsi itidem videtur. Rationi, inquit ipse, ut visum est, con-
gruum videtur (neque enim saepius eadem repetere gravabor
quae saepe ante oculos posita veritatem manifestent magis) tria
ponere principia, at non tribus plura; quando ad patiendum
satis est unum, et ad agendum contraria duo, nec alteram agen-
tium licet addere oppositionem. Etenim si altera rerum
omnium generationi sufficit, superflua erit otiosaque altera, si
non omnium, at certarum quarundam et determinatarum. Pri-
mum non omnium eadem erunt principia, tum et superflua iti-


pagina successiva »
 
p. 216