BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 218

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


dem appareat oppositio altera, cuius scilicet contraria alterius.
contrariis coeant et unum omnino fiant, quando enim in omnia
inverti videntur omnia, et quod immutatur in contrarium modo
immutatur, et unum uni contrarium, in duo immutari visum
contraria liquido in unum videri debet immutatum. Tum nec
plures, inquit, possunt esse contrarietates primae, quando qui-
dem substantia unum genus est eius quod est; principia igitur
eo solum quod prius est et posterius, non genere different; in
uno enim genere una est contrarietas et contrarietates omnes in
unam videntur reduci
. Et sermonem tandem absolvens: Patet,
inquit,
contrariis aliquid subiici oportere et contraria duo esse
.
Aristoteli igitur imprimis materialis haec et generatilis substan-
tia, materia nimirum universa in qua generationes fiunt et cor-
ruptiones, a contrariis primis duobus tantum detineri videtur,
quae insunt alia nequaquam alterius generis et prima esse, sed a
primis illis manare, et constitui efficique a primis. Nec vero ab
oppositione alia aliisque contrariis prima corpora constitui
Peripateticis videantur, quam a primis illis a quibus materia de-
tineri figurarique atque informari Aristoteli visa est, non siqui-
dem inexistentia et agendi vi praedita, nihil agant constituant
nihil, sed frustra insint torpentia stertentiaque; agentia porro
quae e materia fiunt omnia quidem, at prima imprimis simpli-
ciaque constituant corpora, quae nimirum a principiis consti-
tuenda sunt primis atque integris, non a mediis imminutisque a
quibus Aristoteli itidem secunda constitui videntur mistaque;
ab iisdem itaque contrariis et ab oppositione eadem a qua mate-
ria haec detineri prima itidem corpora constitui Aristoteli vi-
dentur. Quod igitur vix cuipiam credibile videri posset in prin-
cipiis ponendis, in summi nimirum momenti re, summe sibi ipsi
oppositus dissidensque Aristoteles manifeste videtur, ut nihil
quod sanum verumque sit ab homine amplius expectare possis;
quid enim qui in principiorum numero adeo sibi ipsi dissidet
adeoque incertus est certi unquam afferat solidique? At causam
tamen intueri liceat, a qua, ut videtur, reiectus proprias deseruit
positiones, et firmas quidem illas stabilesque, et alteram adiecit
et primam et agentem oppositionem, si siquidem vera apparue-


pagina successiva »
 
p. 218