BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Symposium » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 222

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]



Cap. 10. Recte a sensu et esse et quae quotve sint prima corpora
habendum Aristoteli visum, at sensum sequuto duo tantum et
Coelum illa Terramque videri debuisse.


Recte quidem Aristoteles nec prima quaedam corpora a
quibus, in propria ipsis perpetuo servatis natura, quae assidue
generari corrumpique videntur constituantur oportere esse, nec
eorum numerum ratione colligere aggreditur, sed et esse illa et
illorum numerum a sensu ipso et ab ipsis habendum esse rebus
decernere videtur; siquidem propterea prima quaedam et prop-
terea rerum omnium elementa ponenda sunt, quod perpetuo
eadem ipsa permanentia reliqua omnia constituere videntur.
Quod si talia nulla appareant nec ponenda quidem talia sint, vel
summe necessario ponenda conspecta; quod nimirum nisi
quaelibet natura agens proprium sortita sit subiectum, in quo
integra ipsa purave nihil scilicet ab altera passa immutatave et
nihil alteri commista servetur vigeatque, sed ente in quovis ab
altera imminuatur oblaedaturque altera et alteri commisceatur,
periculum forte immineat, ne mutuo assidue in sese agentibus
contrariis naturis, vel altera interempta omnia ab altera occu-
pentur et unum fiant omnia, vel sibi ipsis commistis confusi-
sque naturis in chaos abeat pulcherrima rerum constructio et
pulcherrimus rerum confundatur ordo. At non homini tantum
sapere nec audere liceat tantum ut, si talia quaedam non appa-
reant, ponere talia liceat. Recte igitur (ut dictum est) nihil talia
quaedam esse, nec eorum numerum docere aggressus Aristo-
teles, quatuor esse oportere agentia principia ponit, quod qua-
tuor appareant prima corpora. At illud mirari hominem licet,
quod omnia e Terra a Sole constitui intuitus et praedicans
etiam, Terrae itaque matris nomen patris Coelo attribuens, non
primum alterum corpus Terram Coelum alterum ponit, sed,
Coelo omisso, et aquam et aerem qui nos ambit et qui Coelo
subiacet Coeli loco prima statuit, quae omnia ipsi imprimis
Aristoteli e Terra a Sole educi videntur, et nihil quod sensu per-


pagina successiva »
 
p. 222