BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pseudo-Dionysius - De divinis nominibus » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 226

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


riumque quatuor omnino ponenda corpora et quatuor agentia
principia, et propriae positiones quae illi obstant non deseren-
dae tantum, sed penitus etiam subvertendae. Sin contra, in illis
standum. Age itaque quando Aristoteli id factum non est, nobis
fiat et recte Aristoteli quatuor esse prima corpora suppositum
alteraque agentium oppositio adiecta videatur, si recte
Hippocrati tot esse illa collectum sit. Hominis itaque generatio-
nem naturamque is inquirens: Si unum, inquit, existat homo
nullo unquam tempore dolere posset; neque enim sit a quo
dolore afficiatur, si quidem unum esset. Quinimo si dolebit
necessum est unicam medelam esse; nunc autem multae; in cor-
pore enim multa sunt quae morbos creant, siquando praeter
naturam calefiant et refrigerentur siccenturque atque hume-
scant. Quamobrem multae sunt species morborum et multae
ipsorum sanationes
. Primum igitur necessitas urget minime
ipsum ab uno generari; quomodo enim unum quippiam exi-
stens aliud generet nisi cuipiam commisceatur? Deinde haud
generent quidem, nisi quae eiusdem generis sunt quaeve ean-
dem vim habent misceantur. Rursumque, nisi calidum cum fri-
gido et siccum cum humido mediocritatem et aequalitatem
mutuam inter se habeant, sed alterum quam alterum multo
excellat et vehementius quam infirmum generatio fieri minime
poterit. Quamobrem qui fit ut quippiam ex uno generetur,
quando neque ex pluribus generetur nisi probe habeant penes
mutuum temperamentum? Necessum igitur cum talis sit natu-
ra omnium aliorum, tum vero hominis hominem non unum
esse, sed unumquodque eorum quae ad generationem confe-
runt vim quandam in corpore habere, quam sane contulerunt.
Rursumque, necessum est hominis corpore intereunte unum-
quodque ad sui ipsius naturam secedere, et humidum ad humi-
dum et siccum ad siccum et calidum ad calidum et frigidum ad
frigidum. Talis autem natura est tum animantium, tum aliorum
omnium; et omnia eodem modo generantur et pereunt modo
eodem; natura enim eorum constat ex iis omnibus iam dictis et
in idem, sicuti dictum est, finem habent; unde enim consistit
unumquodque in idem etiam abit
. Hominis autem corpus in se


pagina successiva »
 
p. 226