BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hermes Trismegistus - Asclepius » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 236

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


aqua et aer et ignis inesse appareant; neque enim si haec aut his
similes res plerisque illis aut etiam omnibus inesse appareant,
propterea prima corpora videri debent. Siquidem, ut in supe-
riore expositum est Commentario, calor quivis fere, at multo
languens magis, qualis animalium corporibus inesse videtur, et
a quali entia reliqua omnia aut pleraque constituta apparent,
ubi in dissimilarem agit rem, cuiusmodi quae apud nos sunt
omnia propemodum, at cibi praecipue existunt, in plurima
illam agit entia et quae et naturae robore et materiae dispositio-
ne summe inter se differant, et quae dictis corporibus Hippo-
crati praesertim similes videri possint, cui nimirum bene calidae
fluidaeque res Terrae et bene crassae corpulentaeque igni atque
aeri similes videntur. At age tamen reliqua quibus Hippocrates
quatuor dicta corpora prima esse rerumque elementa astruere
videtur examinentur et ipsa.

Cap. 15. Animal universum a calore solo constitui et a calore solo
constitutum in quae resolvi Hippocrati videtur resolvi posse, et
succos qui animalium corporibus insunt unius omnino caloris
opus esse.


Inde, inquit(neque enim ut veritas magis eluceat vel paulo
superius posita repetere gravabor), quatuor dictas naturas
omnium principia et quatuor dicta corpora rerum omnium ele-
menta esse intelligere licet, quod ubi animal vel aliud ens con-
stituendum est et calor et frigus et humor et siccitas adsint et
mensura quadam et quadam ratione agant omnia oportet. Non
scilicet animal constituatur, si vel in masculino semine, vel in
foemineo utero, aut calor aut frigus aut humor aut siccitas exu-
peret, at ibi tantum ubi horum nullum reliqua excedit, sed sin-
gula certa adsunt mensura certaque agunt ratione, et quod ubi
corrumpitur animal in ignem aquam aerem Terramque resolvi
videtur, et quod animalium corporibus quatuor praecipue succi
inesse videntur, quorum singuli dictorum corporum singulis si-
miles videntur, flava scilicet bilis quae igni proxima cognataque,
sanguis qui aeri, pituita quae aquae, atra postremo bilis quae
Terrae similis videtur; nulli quidem foeminarum uteri vere fri-


pagina successiva »
 
p. 236