BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 244

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]



Cap. 16. Proprias positiones intuenti Aristoteli duo tantum prima
corpora, et Coelum illa Terramque esse videri debuisse.


Substantia, inquit Aristoteles, in qua generationes fiunt et
corruptiones, veluti natura[e] quaevis alia et aliud genus quod-
vis, a duobus tantum detineri potest primis contrariis; reliqua
quae inesse videntur, prima non sunt, neque alterius omnino
generis, sed a primis illis manant, et sub prima illa reducenda
omnino sunt; illa eadem videlicet, at non integra purave, sed
imminuta et sibi ipsis commista existunt
. Et alibi: Prima, inquit,
contraria in natura quavis quam longissime a se ipsis posita
sunt; in medio eadem quidem, at imminuta et sibi ipsis commi-
sta; integra videlicet contraria purave extremas propriae mate-
riae partes occupant, inque illis qualia sunt nihil imminuta nihil-
que impurata vigent, medias vero nullum eorum integrum
purumque obtinet, sed imminutum utrumque atque alteri com-
mistum. Recte sane; quae igitur in extremis materiae cuiusvis
partibus spectantur, a summis ea purisque contrariis constituta
et prima genere in illo simpliciaque et pura videri debent. Quae
in medio sunt, nec prima nec pura, a non primis nec puris con-
stituta contrariis, sed ab imminutis et sibi ipsis commistis, et
quae igitur in Mundo universo summe a se ipsis distant, ea tan-
tum a contrariis primis summisque et puris detineri et prima
omnino esse simpliciaque, quae nimirum a principiis huiusmo-
di constitui visa sunt. Quae in horum medio spectantur secun-
da omnia mistaque, ab iisdem quidem contrariis, at sibi ipsis
commistis et mutuo a se ipsis passis effecta videri debuere, vel
si extrema Mundi corpora non talia visa forent, qualia prima
nec quae inter ea locata sunt qualia ex illis composita esse opor-
tet, eo itaque amplius talibus utrisque conspectis qualia utraque
oportere esse ratio dictat; in solo nimirum Coelo et Terra sola
summas integrasque et summe inter se contrarias inesse vires
easdem, at languentes debilesque, iis omnibus quae in Coeli
Terraeque sunt medio, ea itaque omnia a Sole et Terra pati
immutarique et constitui etiam omnia. Terram a solo pati Sole


pagina successiva »
 
p. 244