BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Medea » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 246

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


et non universam ipsam, sed supremam modo eius superficiem;
Coelum nihil ab ullo unquam longe (ut dictum est) maximum
longeque robustissimum, at eius opera et valde etiam Coelo
similia cognataque et vel specie etiam Coeli Terraeque media a
Terra sola ut, quod dictum est, veluti praestigiis ab Hippocrate
captus videri possit Aristoteles; cui cum et sensus ipse et pro-
priae etiam positiones, et longe illae firmissimae, duo tantum
esse prima corpora ostenderent, quatuor esse illa et propterea
alteram agentium oppositionem adiiciendam esse ab homine
persuasum sit.

Cap. 17. Humiditatem siccitatemque in primorum corporum con-
stitutione agentes Aristoteli positas esse.


Nec vero in simplicium constitutione humiditate siccitate-
que ut materia et subiecto usum dixeris Aristotelem, quod uti-
que innuere videtur, pati illas calorem vero et frigus agere asse-
rens, et alibi materiae illas et passivi principii in mistorum com-
positione vicem subire affirmans. Quando apertissime idem, ut
visum est, ad primorum corporum constitutionem, nequaquam
duo satis esse agentia constituentiaque principia, quod quatuor
illa sint enunciat. Si contrarietas, inquit, una existat, duo sint
prima corpora, sed quoniam plura esse videntur, duae ad mini-
mum contrarietates erunt
, agentes nimirum et constituentes;
nam materia medium est, impotens videlicet per se corpus con-
stituere, sed contraria per vices suscipiens. Prima igitur corpo-
ra constituenti Aristoteli humiditas et siccitas agentes videntur,
nihiloque quam calor et frigus minus; et earum igitur utraque
proprii elementi species esse, veluti et horum. Et invertenti
etiam illa et commiscenti: Ex igne aer fit, inquit, siccitate depul-
sa et Terra ex aqua eius humiditate devicta deiectaque
. Humi-
ditas igitur in siccitatem agit et siccitatem deturbat atque inte-
rimit, et sese in eius subiecto producit. Siccitas contra in humi-
ditatem agit et humiditate extrusa eius sedem occupat; neque
enim vel calor illarum alteram vel frigus deturbet unquam, cui
utrique et calor et frigus libens Aristoteli coit; et mistis omnibus


pagina successiva »
 
p. 246