BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 248

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


aerem inesse oportere contendit, qui contrariis Terrae praeditus
viribus eam inalteret imminuatque, et ignem itidem qui utroque
aquae oppositus principio eam castiget refrangatque. Non qui-
dem, nisi ad humiditatem inalterandam siccitatis opus habeat
opera, et e contra, sed calor satis sit, aeris opus sit opera atque
ignis, sed solus aer ad mistorum compositionem satis sit, vel
ignis solus. At neque et humiditas et siccitas et caloris et frigo-
ris utraque utriusque materia videri Aristoteli potuit, non siqui-
dem contrariae formae materiam unam subeant, nec contrarias
formas eadem suscipiat materia. Humiditas igitur siccitasque
agentes et ipsae in primorum corporum constitutione Aristoteli
videntur, veluti et calor frigusque.

Cap. 18. Humiditatem siccitatemque Aristoteli etiam passivas
visas esse et esse omnino passivas.


Nec vero in eo tantum prima corpora constituens accu-
sandus Aristoteles videri potest, quod materialem hanc et gene-
ratilem substantiam duplici oppositione et aeque utraque prima
et aeque utraque agente informat, quam, ut dictum est, et ele-
gantissimis quidem rationibus, ab unica detineri demonstrarat,
sed quod illam adiecit quae ipsi itidem agere nihil videtur, at
pati tantum et constitui etiam ab altera. Calor, inquit, et frigus
efficiendi vim habent, siccitas vero et humor patiendi, id quod
inductione probatur. Calor enim et frigus cum ea quae eiusdem,
tum quae diversi generis sunt determinare coniungere immuta-
re humectare exsiccare durare emollire in omnibus videntur.
Humida vero et sicca tum etiam per se, tum quae communiter
ex utri[u]sque concreta sunt corpora terminari, et aliis quae dic-
tae sunt qualitatibus affici
. Humiditas igitur et siccitas nihil
omnino agere nec se ipsas constituere Aristoteli videntur, at pati
tantum et a calore frigoreve et ipsae constitui et mollities duri-
tiesque et reliquae illarum affectiones omnes et veluti species.
Neque aliud fere toto eo in libro docere nos videtur, quam hu-
miditatem siccitatemque passivas omnino esse et caloris frigori-
sve opus, et ipsas et quae ipsarum propria sunt omnia. Quin,
adeo positioni huic inhaeret, ut ne ipsum quidem frigus acti-


pagina successiva »
 
p. 248