BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Odyssea » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 250

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


vum omnino videatur, quod aquae humiditati et Terrae coit sic-
citati, e quibus ut e materia et passivo principio mista omnia
constitui Aristoteli videntur. Eius itaque sectatores calorem fri-
gusque activas qualitates, humorem vero et siccitatem passivas
passim appellant, ut sui omnino oblitus videri possit Aristo-
teles, qui in simplicium constitutione agentes has posuerit, velut
et illas. Nec vero, quod facerent, in mistorum modo composi-
tione passivas illas visas fuisse Aristoteli Peripatetici dicant, et
non in simplicium itidem constitutione; ut enim visum est, non
ibi tantum pati humiditas siccitasque Aristoteli videtur, ubi sibi
ipsis commiscentur, sed utraque illarum per se et seorsum exi-
stens, non scilicet in mistis modo materiae et passivi principii
vicem praestare, sed nihilo in simplicibus minus quae ex illarum
altera constituuntur pura synceraque et nequaquam alteri com-
mista. Humida, inquit, et sicca tum ipsa per se, tum quae com-
muniter ex utrisque concreta sunt corpora terminari, et aliis
quae dictae sunt qualitatibus affici
. Et simplicium edocens con-
stitutionem, calorem modo et frigus agere docet, humiditatem
et siccitatem pati tantum; ut non iisdem modo in commentariis,
sed verbis pene in iisdem, secum ipse pugnare Aristoteles videa-
tur, ut Peripateticorum etiam videtur optimis. Rerum certe
naturam suo arbitratu immutare Peripatetici videntur, dum
simplicibus inexistentes humiditatem siccitatemque agendi, se
ipsas nimirum mutuo deturbandi interimendique et in inte-
remptarum sedibus generandi constituendique, vi donant, ubi
vero sibi ipsis immiscentur simplicia ea illas spoliant et non
amplius a se ipsis, sed a calore et frigore constitui volunt. Nihil
tale aliis in entibus inque aliis spectatur naturae operibus, sed
actio quaevis naturae eiusdem perpetuo esse et a natura eadem
idem perpetuo edi opus. Cuius itaque opus humiditas semel
visa est eiusdem perpetuo videri debet naturae, alterius nullius
omnino unquam; ubique igitur eadem humiditas videri debet
siccitasque, et agere semel conspecta perpetuo agendi vi prae-
dita, et agens omnino ubique vel patiens modo ubique ab alio


pagina successiva »
 
p. 250