BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Curculio » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 256

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


a calore concrevere a frigore dissolvenda forent, eoque humido
quale (ut dictum est) solvere videtur nihil, sed quod summa
oblucta<n>tur crassitie, at solvuntur tandem omnia. Et lateres igi-
tur fornacibus superpositos solvit tandem valens et diuturnus
calor, et cineres itidem lapidesque liquefacit et in vapores etiam
attenuat, nec strenue minus compingit frigus duratque et cras-
sa omnia facit. At siccitas nulla nullam unquam humiditatem in
propriam agit naturam, non imbibens quidem inhauriensque
illam, sed quasi in proprio abdit gremio, in quo nisi a frigore
concrescat vel tenuior a calore facta elabatur perpetuo servetur,
veluti humor quivis, in solida contentus re quamve subire nihil
possit, a siccitate certe nunquam invertatur et in siccitatem aga-
tur. In primorum igitur corporum constitutione humiditatem
siccitatemque agendi vi donans Aristoteles, non sibi ipsi modo,
sed naturae etiam sensuique repugnat dissentitque.

Cap. 19. Calori siccitatem coire non posse nec frigori humorem.

Naturae itidem sensuique et sibi etiam ipsi discors, Ari-
stoteles calori siccitatem et frigori humorem copulat; manifeste
enim quaecunque exuperat calor, tenuia facit omnia et in vapo-
res fumumque invertit; liquefacit saltem emollitque quae non
penitus superat, quae humoris propria esse omnia ipsi imprimis
Aristoteli videntur. Tenuitas, ipse inquit, mollitiesque et viscosi-
tas principia non sunt; nam sub humiditatem reducuntur et
humiditatis propriae sunt
, humiditas nimirum illarum quaeli-
bet, at non pura synceraque, sed siccitati commista et passa
quid a siccitate. Frigus contra quaecunque occupat, compingit
duratque et crassa facit, quae et ipsa omnia siccitatis propria et
veluti siccitatis species aut gradus Aristoteli videntur. Durum
est, inquit Aristoteles, quod concretum gelatumque est, quod
autem concretum est siccum est
. Propria igitur caloris et caloris
opus humiditas, quae ubicunque calor adest agens vertensque,
vel integra ipsa adest puraque, vel imminuta saltem atque impu-
ra. Frigoris opus siccitas et propria frigoris, quae ubicunque
exuperans adest frigus, adest et ipsa et humidissimis inditur re-


pagina successiva »
 
p. 256