BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 258

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


bus. Humidissima igitur maximeque diffluens aqua, et aqua
humidiores vapores, et ipse interdum vaporibus tenuior aer
crassescit densaturque et compingitur a frigore. Ferrum contra
et solidissima quaeque et liquefiunt et in tenuissimos etiam va-
pores, a calore summo solvuntur tandem, a non summo et non
diuturno emolliuntur saltem humidiora omnino fiunt. Quod si
durare atque exsiccare et crassitiem rebus dare interdum vide-
tur calor, haec etiam (ut saepius dictum est) attenuans facit
atque humefaciens. In crassam videlicet nec similarem agens
rem calor, nec universam illam exuperans, tenuiora quae insunt
seu crassa minus attenuat educitque omnia; his porro elapsis
quorum commistione mollior utique res videri poterat, quod
eius reliquum factum est crassius apparet duriusque, nequa-
quam a calore tale factum, sed tenuitate ab eo quae immista erat
spoliatum, at quod a calore summo ac diuturno exuperante
omnino attenuetur universum, et in tenuissimos tandem agatur
vapores. Contrariae certe actiones naturae uni minime dandae,
at unica tantum et ea usquequaque quae ipsius vincentis est
atque exuperantis. Exsiccare itaque interdum visus calor, non
quod siccus ipse sit, ut Peripateticis placet, exsiccare videri
debet; nam si ea exsiccet ratione non, quod facere videtur, ea
tantum quae non penitus exuperat, sed omnia exsiccet, sed
quod tenuiora quae inerant attenuat magis atque educit omnia;
ubique igitur humiditatem tenuitatemque facere videtur calor
et crassitiem aversari, frigus contra crassitiem siccitatemque
inferre ubique et tenuitatem humiditatemque undique deturba-
re. Et hoc non a sensu magis quam ab ipso habemus Aristotele.
Alienorum, inquit, disgregativus est calor, similium congregati-
vus
. Haec vero non alia agat ratione quam solvens diffunden-
sque et liquefaciens, humiditatem scilicet a frigore concretam
gelatamque quasi nodo exolvens, et aditum singulis facultatem-
que ad simile ut ferantur praebens. Quin, si verum fateri volu-
mus, nihil aliud operatur calor, at liquefacit modo atque atte-
nuat; quoniam autem quae eiusdem sunt naturae aut similia
omnino modo eodem eademque attenuantur aut liquefiunt
celeritate, in unum confluunt et ab aliis secernuntur quae vel
attenuari et liquescere nequeunt omnino, vel ut attenuentur


pagina successiva »
 
p. 258