BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 260

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


diuturniore opus habent concoctione. Non igitur omnia a calo-
re secernuntur, non siquidem pix a caera, sed illi immiscetur
magis; neque hoc nobis magis quam Peripateticorum optimis
videtur. Calor itaque disgregare tantum atque attenuare hume-
facere omnino videtur. Frigus contra omnium est, Aristoteles
inquit,
congregativum
, humida nimirum tenuiaque omnia, et
quae fluunt dilabunturque, et quae separata sunt et diversa in
unum agens compingensque et constringens, crassitiem siccita-
temque rebus dat quibuscunque. Tum quae vere exsiccantur, e
quibus videlicet vere extrahitur humiditas, a solo exsiccari calo-
re, a quo solo educi et quicum solo elabi humiditas Aristoteli
videtur. Quaecunque, inquit, exsiccantur, vel calefacta exsic-
cantur vel frigefacta; at sive hoc, sive illo fiat modo, a calore
omnino exsiccantur omnia, vel externo humiditatem eliciente,
vel ab interno a frigore eiecto extrusoque humiditatem secum
educente
. Propterea igitur a calore omnia exsiccari Aristoteli
videntur, quod egrediens calor, sive a simili cognatoque allectus
eductusque, sive a frigore eiectus cum humore elabitur egredi-
turque, cum proprio scilicet subiecto; humorem etenim quem
non hic modo, at passim a calore attrahi affirmat Aristoteles,
non alia attrahit ratione externus calor quam calorem attrahens
humori insidentem quicum elabitur humor. Quare quibus
humiditas multa calor inest exiguus, cuiusmodi aqua est et quae
aquea sunt, non penitus Aristoteli exsiccantur, sed concrescunt
tantum quod non absolutum, sed exsiccari quoddam est, quia
scilicet non universam humiditatem educere potest elabens
calor, at caloris propria humiditas et sine calore est impotens,
calore spoliata, non remanet amplius humiditas nec cedens nec
fluens amplius, at cedit et fluit et iterum fit humiditas calore
rursus indito. Quae aquea, inquit, sunt unius caloris exitu con-
crescunt; solvuntur itaque unius caloris ingressu
et non aquea
tantum, sed quae ex aqua itidem sunt et Terra. Quae ad Terram,
inquit,
et ad aquam, sed plus ad Terram attinent, si ex eo quod
calor exierit concreta sunt, calore ubi rursus advenerit liquan-
tur, veluti lutus cum gelu astrictus est
. Nusquam igitur ubi calor


pagina successiva »
 
p. 260