BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 262

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


non adest esse posse humiditas Aristoteli videtur, et ibi nulla
esse penitus, ubi nullus adest calor. Ibi itaque ut vera generetur
magno opus esse calore, a quocunque tamen fere quaedam fieri.
Quae refrigeratione, inquit, et calori universi expiratione con-
crevere, ea non solvuntur, nisi caloris exuperantia, sed molliun-
tur, ut ferrum et cornu
, ubicunque videlicet calor adest agens
vertensque humiditas ibi fit, at ibi aegrius, ubi calore penitus
elapso interemptoque nulla penitus remansit humiditas, et eo
absoluta fit magis quo magis vincit calor. Caloris igitur propria
et caloris opus Aristoteli etiam videtur humiditas, quae a calore
constituitur et perpetuo ad calorem fertur et egreditur cum ca-
lore, et quae calore spoliata non remanet amplius humiditas.
Frigoris opus siccitas et propria frigoris, quae humidissimis
etiam rebus a praepotente inditur frigore et ubique adest, ubi
exuperans adest frigus. Non igitur (ut dictum est) calori sicci-
tatem et frigori humiditatem uniens Aristoteles cum sensu
modo et natura, at secum etiam ipse pugnare videtur; quoniam
igitur nihil omnino agere humiditas siccitasque visae sunt, et a
calore frigoreve et ipsae veluti qualitates reliquae omnes mana-
re, et perpetuo ab altero altera, ut eorum neutri utraque coire
queat et unum fieri, quod maxime oportebat, unum constitutu-
ras nequaquam et ipsae primorum corporum agentes causae
videri possunt.

Cap. 20. Aristotelem quatuor ponentem prima corpora eo etiam
incommodo premi, quod singula duplici natura donet oportet.


Nec vero eo solo incommodo premi Aristoteles videtur
quatuor ponens prima corpora, quod duplici ad ea constituen-
da opus habeat oppositione, sed alio itidem et nihilo fortasse
minore, quod scilicet singula duplici donet natura oportet;
neque enim si ab altero tantum oppositionis utriusque contra-
rio singula constituta sint, in omnia inverti queant immutarique
omnia, at in contraria tantum singula. In terram videlicet modo


pagina successiva »
 
p. 262