BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Fragmenta » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 266

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


ter quam quod nihil (ut visum est) minus quam calor frigusque
humiditas siccitasque in simplicibus agere Aristoteli videntur, et
quod, si se hoc res habeat modo, non aquae summum frigus,
sed Terrae cuius est siccitas dandum est, longe absurdius videri
debet summe contrariis naturis subiectum idem idque proxi-
mum attribuere, eidemque diversis praeditae quidem viribus, at
eidem omnino adeo contrarium quam idem eidem a se ipsa
virium robore differenti. Forte (inquiunt alii) quia e qualitati-
bus duae agere pati duae, et singula prima corpora pati et agere
videntur singulis activarum alteram qua agere et passivarum iti-
dem alteram qua pati possent assignari oportuit. Absurdum et
hoc; neque enim (ut dictum est) vel activa tantum, vel tantum
passiva qualitas ulla in simplicibus Aristoteli videtur, sed aeque
agere et aeque pati omnes; ignem igitur in aerem inverti siccita-
te in humiditatem inversa, non quidem a calore qui uni contra-
rius frigori in siccitatem nihil omnino Aristoteli agat unquam,
cui aeque libens atque humiditati coit. Itaque in iis minime
acquiescentes Peripateticorum optimi, nec duabus formis et
naturis duabus ens unum donari sustinentes: Altera, inquiunt,
qualitas vere formae vicem obtinet. Quoniam vero non mate-
riae cuivis et quovis modo affectae dispositaeque forma insit,
sed parata sit oportet aptaque facta materia ad huiusmodi for-
mam suscipiendam. Hoc (inquiunt) altera praestat qualitas,
materiam nimirum disponit aptamque reddit, quae igitur prius
insit oportet ac dispositionis subeat vicem; hoc autem non sic-
citas magis atque humiditas quam calor praestat et frigus. Dicta
quidem incommoda vitantes, forte et Aristotelis sententiae hae-
rentes magis, qui hoc veritus (ut videtur) haud aeque a qualita-
te utraque singula prima corpora detineri pronunciat, sed
unumquodque unius magis esse, Terram scilicet sicci magis
quam frigidi, aquam frigidi magis quam humidi, aerem humidi
magis quam calidi, ignem calidi magis quam sicci. Non quidem
non utramque summam inesse singulis, sed alteram forte
innuens quasi materiae ac dispositionis formae alteram subire


pagina successiva »
 
p. 266