BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 270

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


esse declarent, quo neque absurdius quicquam nec fieri potest
minus. At necessario (ut dictum est) Aristoteli factum, quatuor
ponenti prima corpora et a duplici constituta oppositione et in
omnia inverti videnti ac volenti omnia.

Cap. 21. Prima corpora sibi ipsis contigua poni non posse.

Satis, reor, e principiorum a quibus prima corpora consti-
tuuntur natura numeroque demonstratum esse duo tantum
ponenda esse; quoniam enim calor modo et frigus agere, humi-
ditas siccitasque materiae esse dispositiones et ab illis fieri visae
sunt, earumque alteri illorum alterum tantum insidere, ne ipsi
quidem Aristoteli dubitare licet duobus plura prima corpora
constitui non posse. Age tamen corpora quae prima Aristoteli
ponantur inspiciamus, et ipsa enim per se, ut opinor, non prima
omnia, nec, quae prima sunt, talia esse qualia Aristoteli ponun-
tur manifestabunt, at illud prius, num scilicet contigua sibi ipsis
poni illa possint. At si, ut Aristoteli imprimis placet, eo locari
entia oportet modo, ut contenta continentibus similia sint co-
gnataque, proxima nimirum quae sunt mutuo sese contactu
foveant serventque, et volentia libentiaque sibi ipsis coeant iun-
ganturque, non sese mutuo aversentur aufugiantque interitum
a se ipsis perhorrescentia, nullo pacto prima corpora sibi ipsis
contigua poni possunt, quae nimirum ipsi itidem Aristoteli sin-
gula singulis contraria sunt oppositaque et mutuo sese oppu-
gnant interimuntque omnia, vel quae altera tantum a se ipsis
dissident qualitate; ut si in nullo naturae opere inertem eam
ignavamque et mala incommodave sustinentem, sed perpetuo
non ea amolientem modo, sed in bona etiam commodave inver-
tentem, ubique intuitus est Aristoteles ipsi imprimis in primo-
rum corporum medio quaedam interponenda fuere, quae
eorum summas et contrarias vires quasi exciperent retardarent-
que atque imminuerent, nihil itaque sese illa oblaedentia per
petuo, quod summe oportebat, in propria servarentur natura.


pagina successiva »
 
p. 270