BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 272

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]



Cap. 22. Nec aliam aquarum multitudinem, nec mare ipsum
aquae esse universitatem.


At neque seorsum singula intuenti qualia Peripateticis
ponuntur videri possunt; primum enim quod in aquae loco exi-
stens mare aquae universitas Aristoteli videtur, et videri omni-
no debet, nulla alia conspecta vel magna unitaque vel stabili
aquarum mole calidum siccumque eidem videtur, et videatur
necesse est, salsum existens crassumque. Nec vero propria illud
natura frigidum et dulce humidumque asserat et tenue, at te-
nuium dulciumque partium abscessu et calidae siccaeque exha-
lationis commistione, a delabentibus delatae pluviis, in contra-
riam actum esse naturam, siquidem (ut in proprio amplius
declaratum est Commentario, et ipsi itidem Aristoteli videtur)
aqua nulla a calore nullo crassescere vel salsa fieri potest, quae
nimirum parum quid a vaporum natura remota plusculum atte-
nuata amplius in vapores inque aerem solvitur universa, nulla
inexistente crassitie quae vel ab exili calore nequeat attenuari.
Assidue itaque attenuata universa magis, magis ad aeris vapo-
rumque accedit naturam, et in eos solvitur, nondum eo donata
calore a quo salsa fiat, eo itaque aquae universitas a calore cras-
sescat minus quae aqua omni simplicior humidiorque videri
debet; quae praeterea tenuitas assidue e mari a Sole extrahitur
assidue itidem in aquas coacta mari restituitur, et quae insuper
e Terra educta est, et ipsa magna ex parte in aquas coacta, in
mare tandem a fluminibus defertur. Non igitur prapterea cras-
sescat vel salsum fiat mare, quod tenues dulcesque eius partes
attenuet Sol amplius atque educat, et multo etiam minus quod
exhalatio immisceatur, quae aqua omni longe levior est tenuior-
que, et quae si salsa sit pluviae a quibus defertur, nam ex se non
modo non delabatur sed superiora etiam petat, longe sint sal-
sissimae vel etiam amarissimae, non dulces quales vel Austrinae
ipsae sunt, quibus plurima huiusmodi exhalatio commista esse
Aristoteli videtur. At ut salsiusculae sint, non ea certe salsedine
eaque praeditae videri possunt amaritie, a qua tanta aquarum


pagina successiva »
 
p. 272