BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 282

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


et quae sese continere minime queat, quae denique motu gau-
dere et servari videtur motu; id quod non modo non frigidam
declarat aquam, sed calidam omnino. Propria siquidem opera-
tio, si quid aliud, rei cuiusvis naturam manifestat, a propria ipsa
manans substantia, ea autem, ut expositum est, propria videri
debet qua oblectantur entia servanturque, aliena omnino qua
corrumpuntur. Aqua igitur motu servari visa, veluti et ignis, et
corrumpi ab immobilitate, calida omnino videri debet, siqui-
dem calori motus frigori immobilitas attributa est. A calore igi-
tur constituta et servata perfectaque a calore, et cui quaecunque
insunt, tenuitas albedo et mobilitas caloris sunt propria, et cuius
naturae adversum contrariumque videtur frigus, calida omnino
videri debet. Eo autem Aristoteli magis, cui (ut dictum est)
aquae universitas calida videtur, et caloris exitu gelari aqua et
corrumpi immobilis facta, quod inexistens calor elabatur, fluens
vero servari quod in elapsi locum alium a motu assumat, et cui
demum humor nullus sine calore esse placet. At et ignis pabu-
lum Peripateticis visa omnibus, nequaquam igni contraria vide-
ri debet; talia enim quae sunt aegerrime invertuntur contrariis
repugnantia obluctantiaque viribus, et non nutrire quam cor-
rumpere apta sunt magis.

Cap. 24. Aerem non summe calidum qualis Aristoteli ponitur,
nec primum igitur corpus esse.


A calore porro summo et ab eodem omnino a quo ignis
aerem Aristoteli constitui oportere ipse apertissime declarat
Aristoteles, in ignem ipsum invertens sola immutata humidita-
te, et e Terra atque aere ignem constituens, huius calore illius
remanente siccitate. At neque primum omnino simplexque fue-
rit corpus, non summis propriis praeditum qualitatibus; remis-
sio enim omnis contrarii fit Aristoteli admistione. Tum si a prin-


pagina successiva »
 
p. 282