BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 284

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


cipiis non summis syncerisque constitui queant prima corpora,
quin infinita constituantur nihil prohibet. A calore igitur sum-
mo constitutus aer, veluti et ignis, per se ipse caleat semper,
nulla externa ut calidus fiat ope indigens, frigidus certe nun-
quam sit. At is ubi a reflexa Solis luce non calefit, non modo
non calidus, sed bene etiam frigidus fit, a Terra (inquiunt) exu-
perante ita affectus; non quidem si summus illi insit calor velu-
ti Terrae frigus, sed Sole etiam remoto quantumvis nihil ipse in
Terram ageret minus quam ab ea pateretur; forte et amplius
aeque propriis vigens viribus et in supremas agens Terrae par-
tes, e quibus si non frigus omne a Sole deturbatum est, at valde
certe imminutum. Mirum praeterea si summe Terrae oppositus
contrariusque aer, maiorem Terrae portionem contineat ac cir-
cumplectatur, siquidem communi qualitate colligari prima cor-
pora Peripateticis placet.

Cap. 25. Ignem non siccum esse sed humidum, et Aristoteli
imprimis humidum videri debere.


Et aquae igitur summum frigus et summum aeri calorem
tribuens Aristoteles nihil eorum naturas nihil proprias etiam
positiones alibi positas, at praesentes modo intuitus videri pote-
st; siccitatem vero igni indens et ab altero communi terrae prin-
cipio illum constituens, ne has quidem, qui videlicet vix dum
humidi siccique rationibus et iis quae utrique eveniunt et quae
utriusque propria videri possunt expositis, cum eorum quae
sicci sunt nullum quae vero humidi sunt igni omnia inesse appa-
reant, et nihil omnino Terrae simile habere is videatur, summam
igni attribuit siccitatem et ex dimidio Terrae eundem facit. Age
vero ne hominem syncophantari videamur, humidi siccique
rationes explicantem audiamus. Humidum id, inquit Aristo-
teles,
videtur, quod proprio quidem termino indeterminabile
est, alieno vero bene determinabile
, quod scilicet sese contine-
re et in propriis terminis propriaque figura servare minime


pagina successiva »
 
p. 284