BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hesiodus - Opera et dies » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 286

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


potest, et quod alienos terminos alienamque figuram prompte
suscipit. Siccum contra quod proprio quidem termino bene ter-
minabile est, alieno vero indeterminabile
, quod scilicet sese
continet et in propriis terminis propriaque servat figura, et alie-
nos terminos alienamque figuram non suscipit; tum tenuitas,
inquit,
mollitiesque humiditatis sunt, et illarum utraque humi-
ditas quid passa, crassities contrahet durities siccitatis propriae
et utraque siccitas quid passa, siquidem illarum utraque quae
humiditatis, hae contra quae siccitatis sunt habere et facere vi-
dentur; humidum enim quoniam proprio termino non contine-
tur, et alienum facile suscipit, et facile se impelli sinit, repleti-
vum videtur, id vero et quod tenue est praestat. Siquidem e par-
tibus exiguis constat; tale autem quod est quia totum ipsum
quibus apponitur contingit tota, repletivum omnino existit,
mollities vero in sese refugit ceditque, id quod humidi omnino
est et humidum facere solet
; non quidem humiditatis siccitati-
sque rationem exponenti Aristoteli, quae illis eveniunt et quae
illae pati vel non pati aptae sunt, afferenda erant, sed quid ipsae
omnino sunt earumque substantia a qua et constituuntur, et ut
quae pati videntur pati possint, et ab iis quae pati non possunt
immunes sint habent ponenda. Et si paulo attentius intuitus
illas foret, dubio procul quae nobis visa sunt Aristoteli itidem
conspecta forent, materiae nimirum expansio explicatioque
atque amplificatio humiditas, materiae vero conspissatio sicci-
tas; id enim esse utramque vel ipsis intueri licet oculis. Tum
quoniam manifeste materiae dispositiones aliud illae nihil vide-
ri possunt. Et materia non alia ratione a se ipsa diverse disponi
potest, nisi quod vel summe in se ipsam conspissatur, vel sum-
me expanditur extenuaturque, vel medio quodammodo affici-
tur. Et ubi summe in se ipsam cogitur, nihil comprimenti eiu-
sque locum occupare contendenti cedit, quod in angustius agi
impotens quo sese contrahat non habet, ubi contra summe est
in amplum acta et veluti explicata promptissime advenienti
locum praebet, quod in angustius cogi potest et quo sese con-
trahat habet, medio vero ubi disponitur modo, cedit quidem, at


pagina successiva »
 
p. 286