BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 292

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]



Cap. 26. Ignem summe Terrae esse oppositum summeque contra-
rium et ipsi imprimis Aristoteli talem videri.


Terrae porro summe oppositum summeque contrarium
esse ignem, quae utrique insunt omnia, et ipsa imprimis utriu-
sque manifestat operatio, quibus omnibus summe a Terra dissi-
dere videtur ignis, et nihilo pene quam coelum minus coelo si-
milis cognatusque. Itaque ut summe crassa existit Terra, summe
opaca, summe nigra obscuraque, et summe denique immobilis,
sic ignis contra summe est tenuis, transpicuusque, nihil itaque
coelestium aspectum adimit, aut immutat, omnino summe albus
purus ipse nullique commistus fumo, summe lucidus in se
ipsum conspissatus collectusque, et summe denique mobilis. Et
haec ignis propria remissa certe quaedam, at aeri insunt omnia
nec plurimum absunt ab aqua, quippe et ipsa tenuis transpicua
alba nec penitus motus expers penitusque inepta ad motum,
quinimo et ipsa motu gaudet et servatur motu. Secus itaque
atque Aristoteli oporteat; hanc enim ab utroque igni opposito
constitutam principio summe igni dissimilem esse, Terram vero
ab altero communi ex dimidio igni eandem esse oportuit, et vi-
deri insuper sensibili existente principio et operationem ex
dimidio operari eandem, quod enim sunt quodque operantur
entia a propriis sunt et operantur principiis. lis porro quae dicta
sunt Terrae ignem opponi ipse manifestat sensus, qui ubi adest
nulla amplius adducenda est ratio, at neque ipsi in reliquis, sed
in eo tantum Peripatetici dissentiant, quod et Terrae interdum
albedinem tribuunt. Haud recte, reor, nisi enim, ut dictum est,
alterius principii et alterius primi corporis proprius sit niger
color, pacto nullo rebus quae ab illis constituuntur indi possit.
Neque igitur ex albis illis omnibus nigrum educentes satis pla-
cere Peripatetici possunt, ut in Commentario de Colorum Ge-
neratione
expositum est. Aristoteles quidem ipse est ubi nigram
ponit Terram, propria certe substantia propriaque operatione,
summe illam igni oppositam esse contrariamque et aerem atque
aquam media illorum esse rationibus multis declarat. Ad pro-


pagina successiva »
 
p. 292