BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius (Pseudo) - De ordine utriusque ordinis » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 294

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]

prium, inquit, locum ferri unumquodque ad suum simile et
suam speciem est ferri. Et sic utique quis existimabit id quod
Antiqui dicebant simile ad simile ferri; hoc enim non accidit
omnino, non enim si quis Terram transmutet et iuxta Lunam
collocet, partes ad ipsam ferentur, sed ad eundem locum ubi
nunc existit
. Terrae itaque partibus magis Aristoteli proprius
Terrae locus videtur quam Terrae universitas, et ab illo foveri
ipsae servarique et perfici magis, propterea enim ad hanc, ut ad
illum ferantur. Et haud ita multo post: Ubi, inquit, e gravi leve
fit in superum locum venit. Simul autem est leve et non ulterius
fit, sed illic est
. Id nimirum et necessario innuens, nequaquam
videlicet vere leve id esse quod non in supero est loco, quod
nimirum id esse enunciavit Aristoteles, quod reliquis superstat
et supereminet. Subdit itaque: Manifestum est igitur potentia
existens ad actum proficiscens venire illuc, et ad tantum et ad
tale ubi est actus et quanti et talis et ubi
. Ad contraria igitur loca
qualia medium et extremum Aristoteli etiam videntur, ut ad
proprios actus propriasque formas et proprias perfectiones ten-
dentia corpora summe inter se contraria Aristoteli etiam viden-
tur, et videantur necesse est. Quoniam, inquit, id quod omnibus
substat fertur ad medium, necesse est quod omnibus superemi-
net ferri ad extremum regionis, in qua faciunt motum; extremo
enim medium contrarium est quod autem substat ei quod supe-
reminet. Quapropter et rationabiliter grave et leve duo sunt,
etenim loca duo medium et extremum
. Id aperte asserens quo-
niam a propriis locis proprii actus propriaeque perfectiones
entibus dantur, propterea duobus tantum existentibus oppositis
locis duos tantum oppositos actus largiri posse, reliquos medios
inter hos esse. Subdit itaque: Est igitur et inter haec medium
quod ad utrumque ipsorum dicitur alterum, quod enim inter-
medium est ut extremum et medium amborum est; ob hoc est
etiam aliud grave et leve ut aqua et aer
; nihil enim prohibet ut
inter contraria sit unum et plura quemadmodum et in coloribus
.
Manifeste itaque iuxta proprium actum propriamque perfectio-
nem et iuxta propriam igitur substantiam, summe ignis Terrae
opponi Aristoteli videtur, non aqua, quae veluti et aer illorum


pagina successiva »
 
p. 294