BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 296

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


media videtur. Et iuxta proprium igitur motum propriamque
operationem videatur necesse est, quia nimirum a propria
manat substantia et videtur omnino; summe enim motus qui ad
supera ei qui ad inferna contrarius Aristoteli videtur. Et hoc
Terra sola simpliciter moveri sola simpliciter visa gravis, illo
vero ignis itidem solus, solus etiam ipse simpliciter visus levis,
aer et aqua et leves esse et graves. Quin, neque iuxta levitatem
gravitatemque et iuxta proprios tantum motus Terra igni oppo-
ni Aristoteli videtur, sed iuxta motum itidem atque immobilita-
tem, ut ex iis quae citata sunt manifeste apparet. Liceat autem,
quo veritas magis eluceat, ea repetere. Oportet, inquit, ut fir-
mum quid stabileque habeat Coelum circa quod moveri queat,
Terram esse immobilem et in medio positam, quod enim circu-
lo movetur necessario circa medium stabile movetur. Terra
autem existente et ignem existere necesse est, si enim alterum
contrariorum natura, natura et alterum, siquidem eadem con-
trariorum materia et prior est affirmatio negatione, veluti cali-
dum frigido. Quies autem et grave dicuntur iuxta levitatis et
motus privationem
. Non igitur iuxta levitatem et gravitatem et
iuxta contrarios tantum motus Terra igni opponi Aristoteli vide-
tur, at iuxta motum itidem, quo perenni gaudere videtur ignis,
atque immobilitatem, in qua perpetuo quiescit Terra; quae
longe maior oppositio videtur; neque enim motus quivis a quo-
vis, si quidem differt, adeo differat motu atque ab immobilitate;
et a contrariis igitur constitutus videri debet principiis. Propria
siquidem, ut dictum est, operatio, non substantiae cognata mo-
do atque unita, sed substantiae unum atque idem videri potest.
Et contraria similiaque et diversa entia Aristoteli imprimis vi-
dentur, prout tales ipsorum existunt operationes. Coelum ita-
que a sublunaribus diversum quod diversus ipsius a subluna-
rium motus, ipsi igitur imprimis Aristoteli summe Terrae oppo-
situs summeque contrarius videri debet ignis.


pagina successiva »
 
p. 296