BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Parmenides - Testimonia » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 298

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]



Cap. 27. Si corpora quae prima Aristoteli ponuntur prima sint
omnia et qualia Aristoteli videntur, mutuo in sese omnia, et quo
Aristoteli placet pacto, inverti, et ex duobus id tertium fieri, quod
Aristoteli videtur, sin horum quid non fiat nec prima ea esse nec
talia.


Non recte porro prima corpora componens Aristoteles,
pulcherrime ea quidem invertit, firmissimeque propriis positio-
nibus inhaerens, et si vere qualia ponuntur sint, si scilicet quae
qualesve naturae illorum singulis inesse Aristoteli videntur
insint, necessario et mutuo in sese invertantur omnia, et longe
ea promptius quae ab altero communi constituta sunt princi-
pio, aegrius multo quae utroque dissident, et e duobus tertium
fiat, quo Aristoteli placet pacto. Et aqua scilicet et aer non sese
modo mutuo invertant, sed ignem etiam uterque et Terram
etiam ipsam nihil eis commistus, sed agens modo et per altera-
tionem, quo modo et ignis et Terra illorum utrumque invertere
videntur; et ignis Terram facilius quam aquam immutet, et nihi-
lo quam aerem aegrius, et ex igne et aqua, humiditate ex hac et
calore ex illo deiecto, ignis itaque siccitate et aquae remanente
frigore, Terra fiat, e Terra contra atque aere, huius humiditate
illius vero frigore interempto, ignis constituatur. Num igitur
dicto ea modo eveniant Aristoteli videndum erat, et si quidem
omnia ita evenire visa forent, propriae positiones retinendae, et
e duplici illa natura et summa utraque et aeque utraque agente
constituta et prima omnino esse ponendum. Sin contra secus
quaedam atque oportebat, si scilicet vel non eorum quodvis
reliqua invertere, sed quaedam modo et non ea quae oportebat
promptius, vel si e duobus non id tertium quod constituendum
erat constitui visum sit, dimittendae omnino propriae positio-
nes homini erant demoliendaeque, si quidem non proprio arbi-
tratu res constituere, et eas illis naturas indere easque actiones
et passiones assignare quas illi indendas assignandasque nostra


pagina successiva »
 
p. 298