BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Fragmenta » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 312

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


calidum et bene crassum ens, aquae omnino quam igni similius
proximiusque. Ex utrisque igitur summe ei contrarium Aristo-
teli ens, quod iuxta hominis positiones constitui oportebat; ut
vel hinc earum infirmitas fallaciaque apertissima Peripateticis
fieri queat.

Cap. 30. Corpora reliqua omnia e dictis quatuor simul inexisten-
tibus et sibi ipsis commistis componi Aristoteli, et illorum natu-
ram formamque aliam a dictis qualitatibus esse.


Prave porro prima corpora constituens Aristoteles, peius
etiam ex eorum omnium mutua commistione reliqua componit;
qui nimirum ab eorum unius vel altera, vel si visum foret, utra-
que natura, at imminuta ea debilitataque singula constituere, et
singulis oppositionis utriusque alteram modo naturam, ut pro-
priam substantiam, indere cum posset, singulis primorum cor-
porum omnium naturas omnes simul indidit, summe inter se
contrarias oppositasque, et quarum ea omnino sit vis atque
ingenium, ut sese oppugnare oblaedereque cessent nunquam,
simul esse omnino pacto nullo queant; nec earum ullam vel ex
omnibus simul inexistentibus conflatam, ut propriam illorum
substantiam, sed aliam penitusque ab illis diversam adiecit
naturam, cuius neque actio neque operatio appareat ulla
usquam. Age vero quo et hominis sententia melius innotescat
meliusque etiam excutiatur, rationes quibus adductus utrum-
que posuit explicentur. Ubi, inquit, prima corpora in sese
mutuo agunt, nec eorum ullius natura ulla reliquas aliorum exu-
perat deturbatque, et sola ipsa subiectum occupat, sed veluti
exaequatis agentes viribus sese omnes mutuo tantum debilitant
atque imminuunt; nulla itaque penitus corrupta remanent qui-
dem omnes, at mutua actione refractae remissaeve et imminu-
tae; hoc ubi fit, inquit, nequaquam in illorum ullum accretio fit,
nec simplex omnino constituitur corpus, sed ex omnibus mi-
stum compositumque. Huiusmodi autem innumera pene fiunt,
nec enim indivisibiles primorum corporum vires, et quae sese


pagina successiva »
 
p. 312