BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 314

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]

unico excedant pacto, sed carnes, inquit, et ossa. Multo autem
ea perfectiora esse nobilioraque quam prima sunt simpliciaque,
quae nimirum ad illa materiae vicem obtineant. Necessario
autem mistorum singulis prima omnia simul inexistere. Neque
enim fieri potest, inquit ipse, ut rebus in proprio Terrae loco
confectis non ipsa insit Terra, at nisi aqua etiam adsit quae
Terrae infusa, ceu gluten quoddam ipsam contineat terminet-
que, per se consistere impotens, defluat Terra dilabaturque, nec
corpus ex ea componatur ullum. Terra porro inexistente et
aqua et aer itidem insit oportet atque ignis. Neque enim vel Ter-
ra inalteretur, vel aqua, quae ut mista ex eis fiant necessario inal-
terandae sunt, nisi et aer adsit et ignis; quorum ille Terram, cui
utraque natura dissidet, hic vero aquam, cui penitus contrarius
Aristoteli videtur immutet. Ex omnibus itaque inexistentibus,
at mutua actione passis imminutisque mista componi. Eorum
porro substantiam formamque nullam esse, e quatuor dictis
naturis, nec puram vigentemque, neque alteri commistam et ab
altera passam imminutamque, nec ex omnibus veluti conflatam,
quod utique videri posset, sed aliam omnino a qualitatibus et
longe ipsis perfectiorem nobilioremque, quippe quae operatio-
nes edat longe praestantiores et vere demum substantia sit, et
quae propterea a qualitatibus constitui minime queat, quod
qualitates ipsae Peripateticorum, quibus accidentia non viden-
tur, non verae videntur substantiae, at quae inter substantias
atque accidentia veluti locum medium sortitae sint. Ignobi-
lissimae certe et quae materiae primae proximiores illius imper-
fectionem sapiant, quae igitur veras nobilissimasque substantias
constituere minime queant, non siquidem extra proprium gra-
dum propriamque dignitatem et se ipsis omnino nobilius quid
praestantiusque producere vel possint vel velint; neque enim, si
id moliantur, si scilicet aliud a se ipsis, qualecunque id sit, pro-
ducant, servent se, quod solum expetunt solumque attendunt et
cuius gratia agunt, sed perdant magis destruantque.


pagina successiva »
 
p. 314