BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Phaedrus » Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 318

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


inexistentibus, secundorum itaque singulis prima omnia eo-
rumque naturae insint omnes, ut eo etiam a primis secunda dif-
ferant, quod singula multis praedita sunt naturis et contrariis iis
inter se dissidentibusque. Et credendum omnino illis, si et com-
misceri inter se prima corpora, quo illis placet pacto, possint, ut
scilicet adeo sibi ipsis uniantur, ut nihil illorum ullius per se et
seorsum ab aliis fiat, sed vere unum omnino atque idem omnia
fiant, eorum nullo abolito interemptoque, sed omnibus in pro-
pria natura servatis. Tum et ratio quae (ut visum est) Aristo-
telem impulit, ut secundis corporibus prima omnia eorumque
naturas inderet vera visa fuerit necessariaque; sin minus, si sci-
licet vel mistio fieri non posse, vel Aristotelis ratio non vera aut
non necessaria etiam visa sit, quomodo nobis constitui visa sunt
constitui omnino videri debent, siquidem et absurditas nulla
positionem nostram excipere videtur, et eo pacto constitui res,
non modo magis vero simile, sed ipsis pene intueri licet oculis.
Prima corpora nec corpora omnino ulla, quo Aristoteli placet
modo, sibi ipsis commisceri posse, vel ex iis quae Aristoteles
dubitat manifestum videtur. Mistio, inquit, fieri non posse mul-
tis videtur, si quidem eorum quae miscentur nullum perit, sed
singula quantumvis in minuta redacta in propria servantur
natura, vel si summe imminuta ea sit refractaque, nihil nunc
quam prius sibi ipsis commista sunt, sed apposita potius. Altero
autem corrupto eorum mistio facta non est, sed alterum perit,
superest alterum, mistio autem eorum est quae servata sunt
.
Recte sane omnia; e quibus enim sibi ipsis commistis aliud ens
effectum videri debet remaneant ea oportet; neque enim quae
alia absumpta natura periere ipsa ex eis sibi ipsis commistis
constitutum quid esse videri potest, et ita sibi ipsis uniantur
necesse est, ut nihil penitus in misto sit usqu<am> quod e quibus
compositum est non sit omnia. Perobscura vero res, et quae
naturae ipsi repugnare videatur, quae igitur apertissime expli-
canda sit, et quam si ut oportet Aristoteles explicet, non modo
quem amemus laudemusque, sed quem admiremur veneremur-


pagina successiva »
 
p. 318