BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 320

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


que, dignus sit; sin contra summe incusandus atque odio etiam
habendus videri possit, qui nimirum rerum naturam naturae-
que operationes docere nos professus, iis posthabitis reiectisque
etiam suas nobis tradit opiniones, et summe eas naturae adver-
sas repugnantesque. Age itaque quae dubitavit solventem illum
audiamus. Entium, inquit, haec quidem actu, alia vero potesta-
te sunt; contingit itaque quae commista sunt quodam modo
esse, et quodam modo non esse. Quod ex ipsis effectum est
actu quidem aliud ab iis e quibus effectum est existit, potentia
autem ea omnia quae prius quam commiscebantur erant, nec
abolita. Videntur autem quae commista sunt e separatis prius
coiisse et posse separari; neque igitur actu permanent, veluti
corpus et album, neque corrupta sunt, neque alterum, neque
utrumque; servatur enim utriusque potentia
. Magnas, meher-
cule, Aristoteles, ut ingenue fatetur ipse actus potentiaeve di-
stinctioni gratias debet, cuius nimirum ope ex angustiis quibu-
svis evadere nihil desperat. Et prima igitur corpora, in aliam
omnia acta rem, et unam eam eandemque omnia et penitus ab
ipsis diversam, vere tamen qualia erant remanere singula affir-
mare nihil veretur. At non distinctionibus et inanibus omnino
verbis, quae impossibilia falsave apparent, sed rebus ipsis et
possibilia et vera esse ostendat, qui rerum naturam explicat
oportet. Quae hoc non licet pacto, ea ne effari quidem licet;
quoniam enim sensui expositae res, et quatenus sensiles sunt,
tractantur, sensui utique exponendae manifestandaeque sunt
omnes, et eae diligentius, quae sensui adversari videntur. At age
ratio examinetur; non quidem quod secundorum corporum
partes singulae in singula prima corpora inverti possunt, prop-
terea haec omnia illis inesse declaratum Aristoteli videri potest;
quoniam enim quodvis in quodvis agi et e quovis quodvis fieri
potest, non magis secundis prima inesse et e primis inexistenti-
bus secunda constituta esse, quam primis secunda inexistere et
ex iis illa composita esse declaratum Aristoteli sit; id itaque am-


pagina successiva »
 
p. 320