BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hesiodus - Opera et dies » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 322

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


plius homini praestandum, secundorum nimirum corporum
partes singulas in ea prima corpora reliquis promptius inverti
declarandum, e quibus constitutae ipsae sunt. Hoc ni fieri
declaret, minime iis prima corpora omnia inesse nec abolita ea
et in aliam acta rem declaratum sit; at id si ponat Aristoteles,
minime iam e primis corporibus sibi ipsis penitus commistis et
mutua actione in aliam et in eandem omnibus actis rem secun-
da corpora effecta esse ponat, sed ex appositis illis et in debili-
tata ea quidem refractaque, at in propria singulis servatis natu-
ra, nec similaria omnino secunda corpora esse, et unum idem-
que omnia, aut exile quid a se ipsis differentia, sed prima omnia
sibi ipsis apposita; id quod minime omnium concedat Ari-
stoteles. Mistio, inquit, non sit ubi eorum quae miscentur nul-
lum perit, sed singula vel in minutissima redacta et vel eorum
viribus summopere imminutis servantur tamen, ubi nimium in
id quod efficitur non aeque agantur omnia
. Nec vero et in id
quod effectum est prima omnia acta et in propria quodammo-
do natura servata esse declaratum Aristoteli videatur, quod
quod effectum est similare quidem et aeque universum a primis
diversum apparet, at ubi corrumpitur in res corrumpi videtur,
quae singulis primis corporibus quam simillimae videri possint;
ut, quod dictum est, secunda e primis omnibus composita simul
in idem immutatis, et quoquo tamen modo in propria natura
servatis videri possint; ut enim in superiore declaratum est
Commentario, quoniam quae constituuntur, e re omnia non
penitus similari, et a calore constituuntur non summe robusto
penitusque exuperante, non penitus similaria fiunt, et ubi cor-
rumpuntur quoniam calore elabente corrumpuntur, et langui-
dior is et in crassiore assidue factus re non eandem assidue ela-
benti sibi parat tenuitatem, sed longe diversam et postremus
nullam omnino, summe ipse imminutus et in subiecto relictus
longe crassissimo; vel non ex omnibus itaque primis corpori-
bus, sed ex unica re constituta entia, in res corrumpi possunt,
quae illis singulis similes videri queant. Quoniam igitur prima
corpora, quo Aristoteli placet modo, et quo, si ex iis commistis


pagina successiva »
 
p. 322