BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 324

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


constare dici debent, commisceri oportet, commisceri posse mi-
nime videntur, ne examinanda quidem ratio, qua Aristoteles se-
cundis prima omnia indenda esse contendit videri potest, ut
quae rem astruit penitus falsam penitusque impossibilem, at ut
undique veritas eluceat, examinetur tamen et forte non rebus
modo, sed ipsius etiam Aristotelis positionibus decretisque
adversari videbitur.

Cap. 32. Ad mistorum compositionem aqua Aristoteli opus non
esse.


Ut Terra, inquit Aristoteles, e qua praecipue mista fieri
videntur, sese contineat, nec concidat diffluatque, aqua opus
est, quae illam veluti gluten contineat
; at idem sicci, cuius Terra
imprimis esse videtur, rationem inquirens, siccum id est, inquit,
quod proprio termino optime continetur, et quod durum est
renitensque. Et aridum id est, inquit, quod perfecte existit sic-
cum, ut ob humiditatis defectum etiam concreverit
. Per se igi-
tur et propria vi siccum quod est Aristoteli imprimis consistit,
et sibi ipsi coit nulla usum humidi opera, a nulloque contentum
humido, quin quo exsiccatur quid magis, eo Aristoteli etiam
consistit magis magisque densatur et unum fit. Ferrum itaque,
saepius fusum, ne liquescere quidem et fundi amplius Aristoteli
videtur, quod humiditas ex eo effluxit omnis. Humidum contra
quod se ipsum continere minime potest, sed diffluit dilabitur-
que; nihil igitur contra proprias positiones propriaque decreta
dicere Aristoteles magis queat, quam siccum quod est, cuius
videlicet ea est Aristoteli natura, ut minime diffluat minimeque
dilabatur, sed ipsum sese contineat et per se consistat, ut consi-
stat et sese contineat et ne diffluat a re continendum esse, maxi-
me diffluente et quae consistere et sese continere minime queat.
At sicca, ut existimare licet, solidaque et densa quaedam humi-
ditate a praepotente calore emuncta concidere Aristoteli visa,
quae igitur ab humiditate contineri videri poterant, e propria
hominem deiecere positione et compulere invitum, reor, ut sic-
cum ne concidat humido habere opus assereret. Mirari licet;


pagina successiva »
 
p. 324