BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 328

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


tis non penitus est expers. Vera certe si sit Aristotelis ratio, et
humidum consistentiam sicco et sese continendi vim praebeat,
vel contineatur ab humido omnino siccum, summe humidum
quod est id maxime operetur. Aer itaque Terram contineat
maxime, cuius propria esse humiditas Aristoteli prima compo-
nenti corpora eorumque constituentes differentias inquirenti
videtur, non aqua[e], cuius frigiditas propria Aristoteli videtur;
neque enim ubi sibi ipsis commiscentur, prima corpora alias
sumunt naturas et veluti proprii oblita ingenii non iuxta pro-
prias operentur differentias, quod Aristoteli interdum placere
videtur, aeris modo, modo aquae humiditatem propriam esse
asserenti, rerum scilicet naturam suo arbitratu immutanti. Nec
vero utriusque propria videatur humiditas, ut Peripateticorum
nonnullis placet, quod e duabus eius qualitatibus, alterius sit al-
tera, aeris videlicet, quod aqua tenuior et diffluens dilabensque
magis nec per se consistere omnino potens, minus proprio ter-
mino, aquae vero quod magis alieno termino contineatur; ne-
que enim illum aeque ac aer effugit, non aeque tenuis nec aeque
fluens dilabensque, sed magis crassa et haerens magis; siquidem
quae crassior videtur res siccior omnino Peripateticis videri
debet, crassitiem siccitatis propriam esse ab Aristotele edoctis.
Et humiditatis ratio, ab Aristotele assignata, quod magis diffluit
et promptius quemvis suscipit terminum figuramque id humi-
dum magis declarat, non quod magis in alieno termino haereat
non effugiens illum et parum diffluens, quod videlicet non
aegerrime proprio contineri videtur, neque esse omnino humi-
dum. Utrumque igitur quod humidi proprium videtur multo
aer quam aqua habet magis; nam et proprio termino minus con-
tinetur, diffluens dilabensque magis, et alienum quemvis multo
promptius suscipit, faciliusque multo aqua tenuior, et minus
etiam quam aqua haerens minusque repugnans. Aeris igitur
perpetuo propria humiditas Peripateticis videri debet, et qui
Terram contineat si ab humido continenda est ullo. Nec vero
siccum ut contineatur humido quidem opus habere, at aqueo
non aereo dixerint, quod aqua propter gravitatem descendat
Terraeque haereat, aer vero propter levitatem tenuitatemque


pagina successiva »
 
p. 328