BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 354

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]



Cap. 41. Stellae omnes et ipse imprimis Sol aerem conterens calo-
rem Aristoteli facit.


Calor, inquit Aristoteles, et lux a stellis fit aere ab illarum
latione contrito; motus enim ligna et lapides et ferrum ignire
aptus est, rationabilius igitur id quod igni propinquius est.
Propinquior autem est aer, veluti et in iis quae feruntur sagittis;
hae enim et ipsae sic igniuntur, ut plumblei earum mucrones
colliquescant. Et quoniam hae igniuntur necesse est eum qui in
ipsarum circuitu est aerem hoc idem pati; hae igitur ipsae inca-
lescunt, quia in aere feruntur qui ob plagam motu ignis fit.
Eorum autem quae sursum sunt unumquodque in sphaera fer-
tur, ut ipsa quidem non igniantur, aerem autem cum sub cor-
poris circulariter moti sphaera existat necesse est cum illa fertur
incalescere, et hac maxime qua Sol exstat infixus. Quapropter
exoriente ipso et appropinquante et super nos existente gene-
ratur calor
. Et alibi: Motionem, inquit, secernendi incendendi-
que aeris facultate praeditam videmus, ut ea etiam quae ferun-
tur liquari saepe conspiciamus. Itaque una Solis motio tepori
calorique afferendo est satis, incitatam enim esse oportet et pro-
cul non distare. Ac quae quidem stellarum est velox sane est,
sed procul abest, quae vero Lunae inferior quidem est, sed
tarda, Solis autem motio satis utrumque habet. Porro calorem
una cum Sole excitari rationi consonum esse intelligimus, ex iis
quae apud nos fiunt similitudine sumpta; nam et hic si quaedam
vi ferantur proximus aer primum incalescit; idque recta evenit
ratione, quandoquidem rei solidae motus aerem maxime secer-
nit. Partim itaque hanc ob causam ad hunc locum calor perdu-
citur, partim quod ignis aerem ambiens motione saepius divel-
latur, et vi deorsum feratur
. Calor itaque qui a Coelo fit, non ab
universo Coelo sublunarem aerem secum circumvolvente fieri
Aristoteli videtur, nec videri omnino potest; perpetuo enim
cum Coelo ille circumvolvitur, calor vero non perpetuo, at ibi
tantum fit, ubi Sol adest directusque is insuper vel non valde a
directo differens, sed a stellis aerem conterentibus et ignem


pagina successiva »
 
p. 354