BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Odyssea » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 360

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


nos usque illas deiaculetur, et hoc pacto aerem accendat; at et
ipsum eorum quae apud nos fiunt similitudine penitus falsum
videtur; quae enim ab aliquo impelluntur ab eo omnia impelli
apparent, quod ea contingat et quod et ipsum eam in partem
feratur in quam impulsio fit; nihil itaque ignem contingens Sol
et circulo ipse delatus, qui ignem deorsum deiaculetur imagina-
ri minime licet; ut nimius propriarum positionum amator Ari-
stoteles videri possit, qui modo ne Coelum igneum fateatur,
calorem qui a Sole fit modo rationeque fieri ponat, quae non
modo manifeste falsa sit vanaque, sed quae nulla concipi queat
imaginatione. Et qui illum sequuntur veluti praestigiis ab homi-
ne capti, qui nimirum eius decretorum absurditatem vanita-
temque plerunque intuiti, ea tamen veluti numinis alicuius ore
prolata venerantur. Et ut vera omnino esse declarent absurda et
ipsi quaevis vanaque et impossibilia afferre nihil verentur; vel
ad unum itaque omnes nihil locali motu a non contingente
moveri posse et videntes et praedicantes, sublunarem tamen
aerem, quoniam ita Aristoteli visum est, a Sole quam longissime
ab eoo amoto, intermediis orbibus tot tantisque nihil contritis
unquam, conteri posse contendunt; et modum illorum princi-
pes, quo id fiat afferunt, non aliis modo, sed iis ipsis qui illum
commenti sunt falsum vanumque. Age vero singuli explicentur
examinenturque; manifeste enim ex iis non veritatis, sed Ari-
stotelis decretorum Peripatetici amatores cultoresque videri
poterunt.

Cap. 43. Modi quibus Aphrodisaeus atque Averroes aerem a Sole
conteri ponunt exponuntur destruunturque.


Eo, inquit Aphrodisaeus, modo eaque ratione sublunarem
aerem, nihil eum contingens, Sol conterit qua torpedo in retibus
deprehensa piscatorum manibus torporem infert, nulla re tali
retia ipsa afficiens
. At hoc aliorum nuli placet nec placere
omnino potest; primum enim qualitas nulla nec qualitatis ullius


pagina successiva »
 
p. 360