BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 362

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


actio in rem transvolare, quam non contingit videri potest, nihil
intermediis communicata et illorum propria facta; quomodo
enim iis haereat vel sit omnino in iis in quae non egit, et in qui-
bus se ipsam non produxit genuitque? Nec dubitandum omni-
no ulli, quin torpedinis actio qua piscatorum manus torpent
retibus prius communicata sit atque infixa, et si nihil illa torpe-
re videantur, veluti nec si succis perfundantur qui animalibus
somnos faciunt quin madefacta iis sint, quamvis non dormiant;
quae sopiri torpereve vis sopiri torpereve apta sint oportet, tan-
tumque insuper patiantur, quantum ut singula sopiantur tor-
peantve necesse est. Si igitur non et retia veluti piscatorum ma-
nus torpent, inde est quod vel torpere inepta sunt, vel quod ut
torpeant magis pati oportuit, non quod actio quae piscatorum
manibus torporem intulit ipsis non sit prius communicata in-
fixaque. At neque si detur Aphrodisaeo incorporeae qualitatis
actionem et qualitatem ipsam ad remotum quid transvolare,
media nihil afficiens nec illis quicquam communicata, ut contri-
tio itidem penitus scilicet corporea passio, et quae aliud sit
omnino, nihil nisi durioris corporis in mollius impressio et mol-
lioris cessio dissipatioque, in sublunari aere a remotissimo Sole
fiat, intermediis orbibus nihil contritis dari certe nullo modo
potest, quin maius omnino videtur quam ut humano concipi
queat animo. Et ipse itaque Aphrodisaeus neque torpedinis
exemplo contentus, neque iis quae ab Aristotele acceperat
acquiescere potens, et rei omnino cedens difficultati: Forte,
inquit,
non impatibile divinum corpus; neque enim inalterabile
ipsum demonstravit Aristoteles, cum tamen id proposuisset, sed
non genitum quidem atque incorruptibile et incrementi insuper
incapax, at inalterabile non similiter. Et solet Aristoteles non
simpliciter impatibile divinum corpus asserere, sed a molestia
tantum ad mortem compellente; ab huiusmodi enim passioni-
bus impatibile est coeleste corpus ac divinum. Sunt autem huiu-
smodi passiones quae fiunt iuxta mutationem quae est secun-
dum formam substantiamque, cuius mutationis passionisque
immunia sunt divina, at non propterea passionis omnis; nam et
motus passio quaedam quam suscipiunt. Quin et si alienam


pagina successiva »
 
p. 362