BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Odyssea » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 366

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


non calido fieret Sole. Sequitur Averroes: at is nihil a non con-
tingente locali motu moveri posse intermedio corpore non com-
moto praedicans, et aerem omnino a stella a qua non continga-
tur moveri plane pernegans, ne tamen, quod summum scelus
Peripatetici putant, Aristotelis positionum desertor videatur:
Minime quidem, inquit, Sol ipse aerem conterit, at vires tamen
et quasi robur suppositae orbium parti subministrat, et veluti
densitatem communicat. Quae igitur non propria tantum vi et
extranea sui parte qua aerem contingit agens, sed cum universo
superposito Coelo et cum maximo ac densissimo Sole robustius
agat, et vi aerem conterat maiore veluti Solis densitatis facta par-
ticeps
. Malum scilicet et ipse malo medetur, et figmenta fig-
mentis fulcit; mitto enim quod quoniam nihil aerem comprimit
Coelum, sed circa eum volvitur, nullaque vel huius vel illius
superficiei qua sese mutuo constringunt pars prominet quic-
quam, inque alterum extenditur alterique infigitur, quod quibus
evenit, vel si summe distincta diversaque ea sint, at veluti unum
facta alterum alterius motum sectetur oportet; sed summe utra-
que laevis summeque aequabilis, pacto nullo a Coelo quantum-
vis rapido id moveatur motu conteri aut commoveri omnino
potest aer. Siquidem (ut dictum est) quae conteruntur, compri-
mi ea a conterentibus necesse est, et quae commoventur ab iis
omnia commoveri apparent, et ab iis omnino commoveri modo
possunt quae in illorum loca feruntur et illorum occupant loca;
at ut aerem commoveat et conterat etiam circulo actum
Coelum, vel si universum ea donetur soliditate qua praeditus
Sol Peripateticis videtur, nihilo tamen robustius conterat. Quae
enim conterunt ubi ita solida sunt duraque, ut iis quae conte-
runt nihil cedant nihilque ab iis inflectantur, quae Coelum ab
aere pati Peripateticis minime videtur, quantumvis solidiora
fiant durioraque, nihil tamen propterea magis conterent. Tum
densitas nequaquam, agentium more naturarum, se ipsam pro-
ximis communicat et propriam illis naturam propriasque indit
vires, sed id modo agit, pondus nimirum quibus superponitur
addit. Quae igitur comprimunt densis superiectis rebus gravio-


pagina successiva »
 
p. 366