BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De locis affectis » Augustinus, Aurelius - De civitate Dei » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 382

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


faciat tamen; et loca in quibus calor a Solis luce fieri Aristoteli
placuisse videri potest, et modi a Peripateticis inventi inspi-
ciendi sunt examinandique. In pleniluniis, inquit Aristoteles,
tepidiores fiunt noctes, quod in illis a Luna universa veluti a
speculo reflectitur lux
; et causam afferens cur non iuxta Ter-
ram, at in sublimi fiunt pluviae, propterea id evenire affirmat,
quod qui iuxta Terram est locus a reflexis calefit radiis, id quod
sublimiori evenire minime potest, ad superiora enim elati dif-
funduntur illi disgreganturque. Quoniam enim radios tenuissi-
ma nimirum corpuscula a Sole emanare et ad Terram usque de-
ferri Aristoteli videri non potest, nec videtur omnino usquam,
quin summe id ab eius placitis dissentit dissidetque, sui itaque
omnes summe id reiiciunt exhorrentque radios pro luce reflec-
ti et ab iis calefieri inferiorem aerem posuisse videri potest. His
praecipue e locis luce itidem Solem agere et a luce itidem calo-
rem fieri Aristoteli placuisse astruunt, eius, ut videtur, instituti
morisque obliti; neque enim de re ulla, ubi de ea inquisitio non
loquitur sententiam, sed ibi modo, ubi ea declaranda proposita
est; alibi vel iuxta aliorum sententias, vel etiam iuxta vulgus; est
et ubi iuxta veritatem, non quidem illam vere intuitus, aut illam
amplexurus, sed a re coactus. Ubi igitur quomodo visio fiat
tractat edocetque, rerum imaginibus ad visum delatis fieri illam
demonstrat, at alibi est ubi ad visilia deferri visum supponit.
Tum rationem reddens cur in Lunae defectibus terraemotus
fiant: Ubi, inquit, non multum abest quin Solis lumine privata
sit Luna, et ob id lucem caloremque quem ab illo accipiebat aeri
communicare nequeat, refrigeratur circa Terram locus. Spiritus
itaque, qui ex ea egrediebatur, recedit eamque subit, conclusus
igitur Terram concutit
; at Lunam quodque inter ipsam So-
lemque est corpus calorem suscipere ullum, summe est ab Ari-
stotelis dogmate alienum. Anxie itaque Aphrodisaeus inquirit
quonam fieri modo possit, quando Sol motu tantum calefacit et
passionis huiusmodi impatibilis omnino Luna est, et talia mille.


pagina successiva »
 
p. 382