BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 384

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


Neque igitur si vel iuxta hominum vulgus loquutus, vel ab ipsa
coactus re, noctes ubi Luna universa a Sole illustratur tepidio-
res percipiens, propterea tales esse affirmet, quod lux ab ea co-
piosior resilit, nec si propterea non iuxta Terram, sed in subli-
miore loco nubes congregari, et frigidiorem omnino esse illum,
quem iuxta ipsius positiones multo calidiorem esse oportebat,
propterea id evenire dixerit, quod a reflexa luce minus calefit,
propterea luce Solem calefacere placuisse illi videri potest; qui,
ut visum est, in locis in quibus propria est huius rei inquisitio
calorem a solo Solis motu et aeris contritione generat sola, nulla
usus lucis opera, nec uti omnino potens aut volens, nisi et
superfluus et summe sibi ipsi adversus contrariusque videri vel-
let; supervacanee scilicet ad calorem faciendum conterens Sol
Aristoteli adductus esset, si Solis illum lux facere visa esset.
Praeterea et quod summe ibi pernegabat pernegandumque pro-
posuerat fassus esset, calidum scilicet esse Solem; neque enim si
a Solis luce calorem fieri positum Aristoteli esset vel illam, quod
iuniores faciunt Peripatetici, vel ipsum a quo illa emanat Solem
calidum esse negare ausus esset. Reformidandum itaque Ari-
stoteli fuit luce agere videri Solem, neque hoc tantum, sed
lucem Solis propriam esse, quae nimirum a summo, ut declara-
tum est, genita calore et separari ab eo impotens, nusquam igi-
tur vera quae existit summaque, nisi in solo conspecta igne, si
Solis propria visa sit liquido, calidum ipsum atque igneum
manifestet. Veluti igitur haec obiicienti respondens: Lux itidem,
inquit,
in aere fit a Solis motu contrito veluti et calor
; id obiter
innuens, nequaquam scilicet igneum esse Solem lucere etiam
visum et luce calefacere; neque enim Solis propriam esse lucem,
sed et ipsam veluti et calorem a Solis motu fieri. Adeo positio-
nis tenax Aristoteles, ut neque ipsimet, ut existimare licet, cre-
dibilem rem proferre minime reformidarit, modo ne ex illa
deturbetur deiiciaturque. Luce quidem agere Solem nullus ibi


pagina successiva »
 
p. 384