BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 392

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


calorem longe quam motus diverso longeque eo proximiore
perficit modo, et longe etiam ampliore calefaciendi facultate
praedita est. Vel ipse itaque Averroes in motus exemplo minime
acquiescens, et a re ipsa tandem et ab ipsa admonitus coactu-
sque veritate: Aut erit, inquit, causa consimilis et per se; nihil
scilicet a propria natura diversum aget lux, sed quod simile ei
est calorem nimirum faciet, quod calida ipsa est; nec enim re-
motum est, inquit, ut forma ista, calor videlicet, luci copuletur;
reflectatur igitur cum luce et cum luce abscindatur; nam licet
neutra sint coelestia corpora, quatenus tamen corpora cum ele-
mentis communia quaedam habent, transpicuitatem, illumina-
tionem et obscuritatem. Aristoteles itaque, in libris de Anima-
libus
, Lunae naturam Terrae naturae similem esse asserit, prop-
ter Lunae obscuritatem. Luminosa igitur, inquit ipse, Orbis
pars ignis naturae similis est. Idque Antiquiorum etiam com-
probat testimonio, qui stellarum operationem intuiti, calorem
nonnullis siccitatemque attribuere
. Invitus quidem et a re (ut
dictum est) coactus tandem ipse itidem Averroes stellas igneae
asserit naturae, at Aristoteli iuramento obstrictus nequaquam
libero apertoque id proferre audet ore, sed veluti mussitans.
Nimis omnino positionis tenax Averroes, qui cum ignem a motu
perfici corrumpi ab immobilitate et summe ignis proprium
motum lucemque et ignis omnino perfectionem utrumque et
videret et praedicaret; Coelum tum motu ipsum perpetuo pe-
rennique circumagi, et densiores quidem eius partes, at quae
non diversae a reliquis videri possent naturae, longe lucidissi-
mas intuitus, igneum enunciare ausus non sit, nec quod Coelo
subiacet corpus, quod ipsi imprimis a calore summo constitu-
tum est, proprio deferri motu, sed propria ipsum natura in pro-
prio immobile existens loco a Coeli circumvolvi motu.

Cap. 48. Aliorum opiniones idem Averroi ponentium destruun-
tur, et lucem calidam esse et Solis propriam declaratur.


Deterius etiam Averroe, qui irritari a reflexione lucem et
irritatam calefaciendi vires assumere asserunt; nam neque,


pagina successiva »
 
p. 392