BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius (Pseudo) - De ordine utriusque ordinis » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 402

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


magis explicetur et calor langueat et lux. Summe certe Timaeus
conterraneus noster, cum eo et Plato, incusandus videri potest,
qui nihil cum in Sole quod solidum ipsum renitentemque magis
quam flammas quasvis declaret intuerentur, veluti contrectato
eo et summe duro renitenteque invento, non soliditatem modo
et renitentiam ei tribuere, sed Terram insuper indidere, a qua
scilicet illas haberet propriorum et ipsi dogmatum, ut videtur,
parum memores; siquidem et illis motus ignis terrae immobili-
tas propria visa est, ut non nisi magno utriusque, vel alterius sal-
tem, malo; ignis quidem cui perpetuo Terra vectanda esset,
Terrae vero cui perpetuo aliena operanda esset operatio. At ad
Solem redeamus, et calidum omnino ipsum atque igneum sta-
tuamus, quando quin talis sit nihil obstat, et talem esse non sen-
sus modo et humana ratio omnis manifestat, sed sacrae etiam
divinae Litterae testantur, quae Dei Optimi Maximi ministros
igneos, et supremum Coelum empyreum appellant. Quin et
Deus ipse, qui ex ignea columna Mosen alloquutus, E Coelo,
inquit,
loquutus sum
.

Cap. 50. Coelum propria natura moveri, quia scilicet calidum est,
et cur circulo moveatur.


Propterea igitur movetur Coelum, quod calidum igneum-
que est, et motus, ut saepe dictum est, propria est ignis opera-
tio, qua et oblectatur et servatur ignis. Circulari porro movetur
motu, quod eo solo perenni nihilque cessante unquam et sum-
me uniformi et in se ipso moveri potest, nihil ulla eius parte Ter-
rae unquam proximius factum; non ut intellectum imitetur, qui
si unum, ut Peripateticis placet, atque idem perpetuo intelligit,
non circulo, cuius similes quidem, at innumerae sunt partes, sed
puncto potius centroque intelligere videatur. At neque, ut ubi-
que partibus saltem fiat, quando, quod incorporeo intellectui
evenire Peripateticis videtur, universum simul esse non potest;
stultum enim Coelum, quod corporeum existens incorporeo
simile fieri velit, igitur non corpus, aeternoque id labore, alie-


pagina successiva »
 
p. 402