BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iamblichus - De mysteriis » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 408

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


inquirendum, ut quod innotescere nulla queat ratione; nequa-
quam, ut dictum est, vel Coeli constitutionem, vel omnes illius
intuito motus. Neque hoc nobis magis quam Peripateticis
dicendum; neque enim negare tandem aut queant, aut velint,
propterea moveri Coelum, quod proprius sit naturalisque eius
motus, eoque proprium consequatur bonum, et eo denique ser-
vetur. Similare igitur cum sit stellis carens Coelum eiusdemque
universum naturae, eadem universum velocitate iisdemque
deferri oporteat motibus, densiores stellas et in quibus copio-
sior coelestis natura, quaecunque ea sit, collecta est, longe velo-
cius vel, si libet, etiam pigrius, non aeque Coelo Peripateticis
puras syncerasque.

Cap. 52. Quoniam Coelum propria natura movetur, separatos
immotosque motores a quibus moveatur inquirendos non esse.


Quoniam igitur propria natura mobile videtur Coelum, et
a propria moveri substantia, nequaquam abstracti separatique
atque immoti motores indagandi sunt, quos intelligens appe-
tensque, et quibus simile fieri studens, Coelum motu circum-
volvatur aeterno. Res non summe modo obscura, et quanta ne
cogitatione quidem assequi valeas, sed quae fundamento Ari-
stotelis innititur tota longe infirmissimo, et quod insuper cum
positionibus in libris de Coelo positis stare minime velit. Non
Coelo scilicet tantum, sed corporibus omnino omnibus, et ipsi
etiam summe immobili Terrae proprium in illis naturalemque
statuit Aristoteles motum, et huic potissimum fundamento,
quae De Coelo enunciat inniti omnia videntur. Is autem, vel
Aristotelis ipsius testimonio, proprius est rei cuiusvis naturali-
sque motus, qui a propria eius forma propriaque natura et a
propria manat substantia. At inde praecipue immotos venatur
Aristoteles motores, quod omne quod movetur ab aliquo
moveatur, quod minime moti forma sit naturaque et substantia,
nec unum omnino moto, sed ab eo diversum distinctumque et
omnino immobile. Fuerit itaque operae pretium quibus, ut


pagina successiva »
 
p. 408