BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 412

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


quae longe diversissimis moventur motibus. Quin, et consisten-
di vim inesse ipsis oportebat, ut ignis non ascendere tantum,
sed et descendere et motum sistere etiam posset, si per se ut
animalia moveatur. Tum continua sibi ipsis sunt elementa,
adeoque copulata, ut genere nullo divisa appareant, sed eadem
penitus semper, non ut quae sese contingere dicuntur. Talia
vero quae sunt, quae scilicet unum atque idem omnino, minime
a se ipsis pati possunt, quatenus enim unum quid est et conti-
nuum et non contactu, impatibile a se ipso est; nam quod
separatum est, propterea hoc agere pati illud aptum natum est.
Neque igitur inanimorum, inquit, quae natura moventur ullum
se ipsum movet, continua enim et coniuncta, neque aliud con-
tinuum ullum, sed necesse est in singulis movens a moto dividi,
veluti in inanimis videmus, ubi animatum quid ipsa moverit.
Inde igitur, ut videtur, separatos Coelo motores indendos colli-
git Aristoteles, quod quae apud nos moventur, et quae scilicet
proiiciuntur, et animalia et levia graviaque, ubi sponte sua ad
cognata feruntur, ab alio ab ipsis separato distinctoque moveri
omnia videntur; quae quidem vi et praeter naturam a proiicien-
te impellenteque, animalia autem ab anima separata distincta-
que a corpore, et corpori eo ferme modo insidenti quo nauta
navi. Quod vero separatum distinctumque levia moveat gravia-
que, nondum quidem, inquit, manifestum esse; at et ipsa ab alio
moveri oportere ex iis venatur, quod motus non inanimorum
demortuorumque corporum qualia illa videntur, sed animato-
rum viventiumque proprius videtur. Tum quod si a se ipsis illa
moveantur, nequaquam uno tantum moveantur motu, sed mul-
tis diversisque, ut animalia, et sistere eos, ubi libet, possent.
Tum quod vere illa continua sunt vereque una, non scilicet e
diversis composita partibus, et quarum aliae agere, pati aliae
queant; siquidem motus Aristoteli non, ut nobis, operatio, quae
a substantia cuius est sola edi possit, sed passio omnino videtur,
quae igitur ut fiat et agente et patiente omnino opus sit. Age
vero examinentur singula.


pagina successiva »
 
p. 412