BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius (Pseudo) - De ordine utriusque ordinis » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 414

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]



Cap. 54. Inanes esse dictas Aristotelis rationes, et quae natura
moventur a se ipsis moveri.


Recte quidem quae praeter naturam moventur ab alio
separato ab ipsis distinctoque moveri, at nequaquam tamen
horum exemplo quae sponte sua et natura moveri videntur non
a se ipsis, sed ab alio et ipsa ab ipsis separato distinctoque
moveri declarandum videtur, sed eorum modo quae et ipsa
sponte sua et natura moveri apparent. Recte itidem et animalia
ab anima, ut a distincta separataque re, nec valde diverso modo
corpori insidente, quam nauta navi moveri. At praeter quam
quod minime id ponere Aristoteli licet, qui nimirum id ponen-
tes summe alibi damnat, et cui animalia nequaquam ex anima
corporeque, ut e distinctis separatisque rebus, sed ut e forma et
materia constare videntur, quae ubi coeunt ita et ipsi etiam coa-
lescere et unum fieri videntur, ut nihil penitus in composito sit
universo, quod alterum modo, aut non utrumque, videri possit;
et qui igitur animalis operationes, ad unam omnes, vel quae
summe animae solius videri possent, disciplinam memoriam-
que, compositi esse omnes velit, animae solius nullam, quae sci-
licet nusquam sola, sed corpori universa, ut propriae materiae
immersa sit. At ut liceat Aristoteli, sui ipsius oblito, animam a
corpore separatam distinctamque ponere, et ab ipsa omnino
animalia moveri, minime tamen, animalium totorum motus
exemplo, similaria quae sunt et unum, ab alio ab ipsis distincto
separatoque, moveri declarare licet. Quoniam enim corpori ani-
ma inesse, ut distincta separataque res, et corpus sui natura im-
mobile, ab ea moveri Aristoteli videtur, nequaquam animalis
totius, sed animae solius motus exemplo, quae unum videri
possunt ab alio ab ipsis distincto separatoque moveri declarari
oportet; ipsam scilicet animam a qua corpus ceu onus quoddam
circumpositum defertur, non a se ipsa, nec a propria substantia,
sed ab alio ab ipsa distincto separatoque moveri et ipsam


pagina successiva »
 
p. 414