BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 422

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]



Cap. 55. A quonam alieno ignis moveri Aristoteli videtur, et non
ab eo sed a propria moveri illum natura.


At age satis etiam, ut opinor, reiectis rationibus quibus
ignem ab alio separato ab ipso distinctoque moveri oportere
contendit Aristoteles, quod ipsi alienum venetur movens con-
syderemus; num vere aliud ab ascendentis ignis substantia exi-
stat, et num vere illum moveat, a quo igitur non motus, non mo-
veatur omnino ignis, eorum more omnium quae ab alio moven-
tur, et num huiusmodi etiam Coelo assignari queat. Contingit et
haec inanima scilicet, inquit Aristoteles, quae natura moventur,
ab alio moveri semper; fiet autem manifestum causas dividenti-
bus
. Moventium itaque, inquit, haec quidem praeter naturam
movent, mota et ipsa; quae scilicet non ob id movent, quod
propria natura motiva sint, sed aliena vi atque extranea, veluti
ubi clava ferrea lapidem movet; non enim qua ferrea, neque qua
gravis, neque omnino a principio intrinseco, sed extrinsecus
movendi vim accipit. Haec autem natura, veluti quod calidum
est eius quod potentia calidum existit; nam calidum actu, quo-
ties calefacit, proprio motu et propria vi calefacit. Et mobile iti-
dem natura similiter per se et non per accidens, quod potentia
calidum est. Ignis itaque, inquit, et Terra ab aliquo moventur; vi
quidem cum praeter naturam, natura autem ubi, ad proprias
ipsarum actiones potentia existentes, ubi scilicet actu fiunt
quod potestate prius erant; leve enim e gravi fit, veluti aer ex
aqua; at aer factus, nisi quid obstet, statim proprio aeris move-
tur motu. Ab eo igitur movetur aer, a quo aer est factus, et aeris
donatus natura; quoniam scilicet nec aqua, nec lignum, dum illa
aer, hoc ignis potestate est, aeris illa, hoc vero ignis, motu move-
tur, sed ut illa aeris, hoc vero ignis, moveatur motu, aer illa, hoc
ignis fiat oportet, et nec aqua ex se in aerem transit, nec lignum
ex se ignis naturam assumit et ignis fit, sed ab alio et aqua aeris,


pagina successiva »
 
p. 422