BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Empedocles - Fragmenta » Telesio, Bernardino De rerum natura [1570] - p. 424

Telesio, Bernardino

De rerum natura iuxta propria principia [1570]


et lignum ignis substantia donatur viribusque, et iis assumptis
statim aeris illa, hoc vero ignis movetur motu, ab eo utique et
aer aeris et suo ignis motu moveri videri potest, a quo ex aqua
ille aer, hic vero e ligno ignis factus est et ignis donatus viribus.
Et quoniam insuper factus constitutusque at ab aliquo coerci-
tus retentusque moveri haudquaquam potest; neque enim
impedimentum amoliri et ab eo etiam moveri quoquo modo vi-
deri potest, a quo quod ne moveatur impedimento erat remo-
vetur, licet ex accidente; non siquidem quod impedimentum
removet e remotiore potentia actu mobilem facit, veluti quod
illum e ligno ignem fecit, sed e multo proximiore, et quae velu-
ti media est inter potentiam et actum, quae scilicet actui proxi-
ma iunctaque ex se a nullo retardata retentaque in actum exeat;
nullam omnino sese movendi facultatem naturamque igni indit,
sed removet tantum quod proprium impedit ipsius motum. Tot
igitur divisionibus, apparatu tanto, nequaquam non a se ipsis et
a propria natura, sed ab alio separato ab ipsis distinctoque quae
natura moventur moveri declarat Aristoteles, sed lignum quod
ignis potentia est ignis motu moveri non posse, nisi actu ignis
fiat, et ignis naturam assumat viresque. Ignis, inquit, et Terra
(neque enim e quibus veritas manifestari potest repetere ea gra-
vari oportet) ab aliquo moventur; vi quidem cum praeter natu-
ram, natura autem cum ad suas ipsorum actiones
, cum videlicet
actu fiunt, quod iuxta propriam naturam potestate erant, et
proprias eius quod fiunt operationes operandi vires assumunt.
Nusquam igitur locali illa motu a generante, aut alio ullo move-
ri declarat Aristoteles, sed ea donari natura eaque forma cuius
is proprius existit motus. Ubi, inquit, e gravi leve factum est, ni-
si quid obstet, confestim operatur, a se ipso nimirum et propriis
viribus
. Quod vero prohibens dimovit est, inquit, ut moveat est,
vero ut non, sed secundum accidens
, quod nimirum impedi-
mentum modo removeat, et veluti in facultate ponat iuxta pro-
priam operandi naturam, aliud praestet nihil. Quod igitur dic-
tum est, quae potestate quid existunt actu, ab alio fieri declarat


pagina successiva »
 
p. 424